Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione constat caelestium mandatorum. duplici modo inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem. [*]( 2 Matth. 11, 5 ) [*]( 1 ceci C 2 mortui resurgunt om. b 3 ego (ex ergo) C 9 (et 12) precepit C que C 11 est] esse LCSGMP1 12 etiam om. C pręcipit b at b 14 pretermitto S 15 contempnis CL 17 proficiendum SG quia] qui LPlSG quod P3 quid b 19 dampnata C 21 iudicat b 22 sin] et si SG *in M quod] eo quod (eo s. I.) M cercius C 25 quiait habes L ita] id (in ras.) M 26 perfecte LC 28 preceptorum C )

273
nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum fateri natum.