Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER QVINTUS..

FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? tu me interrogas. utrum accipiam, in quo id ipsum accipere adparet, quia quae iubet obseruo. an ego de te quaerere debeo. utrum accipias. in quo nulla accipientis euangelium uidentur indicia? ego patrem dimisi et matrem, uxorem. filios et cetera, quae euangelium iubet, et interrogas, utrum accipiam euangelium? nisi adhuc nescis, quid sit quod euangelium nuncupatur. est enim nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi. ego aurum argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano contentus cibo nec de crastino curans nec unde uenter inpleatur aut corpus operiatur sollicitudinem gerens. et quaeris a me, utrum accipiam euangelium? uides in me Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem. persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam euangelium? non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam uiso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus [*]( 12 cf. Matth. 19, 29 15 cf. Matth. 10. 9 sq; 6, 25 sqq. 20 cf. Matth. 5, 3 sqq. ) [*]( 1 contempnere L 4 ueritate rerum G 8 cap. X LSMPG 9 quae] qui L 11 qua L 15 nihil] mihi PG predicatio C argentum et aurum b 16 argentum quae L *aes (h er.) M cottidiano SM 17 de (8. I. a m. 2) C 18 queris C 2-1 iam 8. I. G 27 ipse esset SMG )

272
eadem illi, quae iamdudum audierat, remandauit: caeci ui dent, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. quod ego quoque circa te non inmerito fecerim, si perroganti, utrum accipiam euangelium, dixero: omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, uoluptates. hoc tibi ad interrogata satis responsum puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.