Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. labris adtingas. [*]( 2 approbari sl approbari (pr. p 8. I.) P 3 scriptum om. SG 5 uetere Mx ammittitis GLSM1 ammittas (?) P 6 cibilia LIPJM docibilia SG 8 obseruationes C 9 azima LGSG 12 dissimula. nimus (b in u m. 2 corr.) SM dissimulabimus G 13 obliquae L 14 (et 19) ab] a b 20 preterea LC propterea b 21 misticam GS mystica b flxionem (i ante o 8. I.) S fixione b qua (— sup. a er.) C passiones (i in e corr. m. 2) L 22 uulneratum Cb tunc (ante par.) LSG 23 duarumlll C 25 quur LC 27 Buppremum (p exp. m. 2) L liquorft C sumis b )
AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.
A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua [*]( 24 Hier. 31, 31 sq. ) [*](1 cap. LXEI LSGPM Agustinus L testamenti (ti infra syll. men scr. m. 2) M 2 diuinas que C 3 pulsatis (in tec. et iter. in mg. a m. rec.) C 6 nosque C q: a M obseruamuBq1 (q* s. Z. a m. rec.) C 10 (et 15) rephenditis CSG 13 in libris om. SG 14 et om. C 15 respuistis LSMG 18 presumptionis C 19 quur L eo (8. I. a m. 1) C 20 hebrei C hebrei S post patres ras. 2 litt. C 23 ante sit pradictum b 24 proprophetam S 27 adprehendi Lt. adphendi S )
Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram [*](7 Gal. 3, 29 10 Col. 2, 16 sq. 17 I Cor. 10, 11 25 cf. Dent. 25, 5 sqq. ) [*]( 1 earum Ll eicera LIMl 8 (et 13) quur L 11 die L neom*emae (er. a) S neomeniae (e pro 8. Z. add. et 0 ex n corr. m. 2) LM 13 accipi. (o er.) C êst (st 8. I. m. 2 add.) L 16 quid dam C 18 autem om. SG 19 finis (es in is corr.) S 20 in (s. l. a m. SS) LM 22 rephendendum (re et den s. I.) S repliendendum (den 8. I. a m. 2) G 28 damtnatom C damnatur (natur auperscr. m. 2) SG 24 Unde inc. cap. 10 in b 25 ipsft4 (d exp. et ..r add. m. 2) L ipsud M 26 in mandatis C)