Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.
Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moyses digito dei scriptam [*](11 cf. I Cor. 5, 8 15 cf. Matth. 7, 13 19 cf. Act. 2. 1 sqq. 22 cf. Ex. 19-31 ) [*]( 1 decalciati LM: discalciati SG calceati C 2 significauit LPMG significabit (u corr. in b m. 2) S portauit LM 3 quid] qui b calebrari C nec] ne SG 5 presentis C non (-- add. tn. 2) L iij in C 6 cottidie LyGCS qvottidie (c in q corr. et v superacr. m. 2) L 9 umbraciae LIS, (in mg. iibraticg) G umbraticae (c in t corr. et c s. Z. add. m. 2) L umbraticae (t s. I.) P umbratici (ti s. I. in mg. signo r adscr.) M 11 azima L'cSG recte LS rectae (c s. I) C christiani (ne in ni) S 13 VII S 14 cottidie LSG 17 mercis Ll 18 pygridiis CSG, (i. e. lactucf agreibes (i s. l.) in mg.) M 20 quinquagensimum ZP1 quinquageijsimum P2 post diem add. celebramus ed. Maur. spm scm C 21 paraclitum L paraclytum CSG 22 quinquagensimo L 23 celebrationem C )
Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et inmolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat inmolaticio uesci christiano, apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam inmolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit. sed quae inmolant gentes, daemoniis, inquit, inmolant et non deo. deinde adiecit, quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa inmolaticiae carnis esset inmunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa suminus alimentum. [*]( 1 cf. Luc. 1J, 20 16 I Cor. 30, 20 ) [*]( 2 anniuersariae L, (§) C 6 ymmolatus S 7 illud (t in d corr.) S 8 prefiguratio C 10 eodem (dem s. I. a m. 2) S eo LMGb 12 quur L cibis (u in b a m. 2) S ciuis G 14 & L immolaticio (ci 8. l. a at. 1) L ymmolaticio S 15 praeponitae S praeponitae G quur LC 16 ait b 17 demoniorum S 18 rephendit C 20 demoniis C 21 demoniorum C 22 immolaticie C 23 utiq' et (q' s. I.) S enim om. C 25 daemoniis L 27 ne c,apta C ) [*]( 49* )
Iam uero de antiquorum factis et quae stultis atque ineruditis uidentur peccata, dum non sunt, et quae uere peccata sunt, quam ob causam conscripta sunt, seruata magisque commendata scripturae ipsius ueneratione sufficienti iam sermone monstrauimus; necnon de maledicto eius, qui pendet in ligno, et eius, qui non suscitauerit semen in Israhel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta. et prorsus omnia, siue de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus. siue quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima ueritatis ratione defendimus, quam de sanctarum scripturarum auctoritate percepimus. quaecumque scripta . sunt in illis libris ueteris testamenti, omnia uerissime atque utilissime pro aeterna uita scripta esse laudamus, accipimus, adprobamus; sed quae in his mandata corporali operatione non obseruamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et umbram futurorum esse didicimus et nunc iam inpleri cognoscimus. ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non obseruabat, poenas diuinitus constitutas rectissimo iudicio persoluebat, sicut nunc si quis sacramenta noui testamenti pro temporis ratione distincta [*]( 8 Matth. 15, 11 13 cf. lib. XXII t ) [*]( 1 adhuc pauci C 2 aceteris C cęteris (ta m. 2) L 3 re tenuit] retinuit b 5 nullam (a ex u) C ammittit LISG 6 conmittit 8 7 qnę et b 8 non sint C peccata (ta J. I.) C 9 alt. sint C 10 suffi- . cientiiam (i ante a s. l. a m. J) L 18 auctoritate. (m er.) M percepimus (ci in ce corr. m. 2) LMpercipimus SL*Ml 21 atq : probamus C 23 umbra MG nunc (c in ras.) C 24 opere LM quod LPSlG 27 distincta. C )