Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Equidem haud ignoro, quin uos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad aduentum scilicet Iesu. qui quoniam uenerit ab eodem praenuntiatus, ut uultis, uetere testamento ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid relinquendum. sed an prophetae Iesum praesagauerint, postea uidebimus . interim ad haec me nunc respondere oportet, quia, si Iesus per testamentum uetus adnuntiatus nunc diiudicat et carminat docetque pauca eius accipienda esse, repudianda uero quam plurima, et nobis paracletus ex nouo testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus et quid repudiare. de quo ultro Iesus cum eum promitteret, dicit in euangelio: ipse uos inducet in omnem ueritatem et ipse uobis adnuntiabit omnia et commemorabit uos. quapropter liceat tantundem et nobis in testamento nouo per paracletum, quantum uobis in uetere licere ostenditis per Iesum, nisi forte pluris uobis testamentum [*]( 2 cf. Num. 15, 35 21 Ioh. 16, 15 ) [*]( 1 qui (i ex o) S carne (uirg. er.) S carne. (m er.) L 2 lapitibus C 8 non om. SG 4 inruperit M* 6 si tu SMG 6 prior.. C 7 irascereris Pb irascere C 9 audiatis LXMG audeatis (i in e corr. m. 2) LS 10 sunt b tempore S 11 iudeis S ad om. LSG, (a. I. add.) M ihfl LC 12 ipsi Lx 14 praesagiuerint M psagauerint (ga ex go uid. corr.) C, (a g seq. in ras.) G presagauerint P 15 hec C 17 terminat b 18 paraolitus S paraclytus LCMG 19 quid (i ex o corr. m. 1) C 21 promitteregt (n exp. m. 2) S promitterent G 22 annuntiabit (b ex u corr. m. 2) LM commemorauit X1 24 paraclaum Z1 paraclytum LC paraclitam ,G uetero SG uetere Ml ueteri b )