Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Equidem ego quantum arbitror, quatenus id iam persuasum esse uoluistis, ut sit ex deo etiam testamentum uetus, commodius satis atque excusatius uobis est non seruantibus eius mandata, si fateamini incongruis esse adiectionibus uitiatum, quam si inuiolatum idem spernatis et incorruptum. proinde hanc de uobis ego sententiam habui semper et habeo. quotiens quaeritur, cur praeuaricemini testamenti ueteris iussa, quod enim aut ut sapientes contemnitis falsa aut ut contumaces et indeuoti neglegitis uera. interim quia me ad credenda omnia, quae noui testamenti monumentis inserta sunt. cogis, si ipsum accipiam, scias et te, quantum ad animum. multa non credere. quae in uetere sint testamento, quamuis ipsum te profitearis accipere. neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus esse maledictum omnem, qui pependerit in ligno. quia id utique pertineat et ad Iesum, aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitauerit semen in Israhel, quia id uirgines quoque omnes conprehendat et pueros dei; aut funditus interiturum eum de genere suo, [*](23 cf. Dent. 21, 23 26 cf. Gen. 17, 14 ) [*]( 1 progenie. saa* (utrimgue m er.) M 3 que C quur (bis) L 5 fal.sa (i er.) C de nouo] denuo LPSMG 7 seruetis LcPSMG 8 ueteri b 9 ergo S 11 cummodius L1 15 quoties G quariturC qaur L 16 contempnitis LS 17 inde noti C uera. (m er.) C me ad credenda] mea deridenda GS 18 monimentis b 20 uetere C1 quan uis C 22 credibilius (iu in ras.) SG omnfi (~ a m. 2) L quippe penderit CS quippependerit P3 28 pertineat-quoque om. C (*'» mg. m. rec. add. sunt haec: quia id utique pertineat ad iesum aut; Stqq. tria uocab. euan.) 25 conphendat CSG 26 interiturum C )

765
qui non fuerit carnem praeputii circumcisus, quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum; aut lapidibus extinguendum eum, qui soluerit sabbatum; aut non parcendum ei, qui unum quodlibet testamenti ueteris mandatum inruperit: quae omnia tu si credas firmumque habeas, quia sint eadem a deo mandata, mihi crede, manus prior iniecisses in Christum nec nunc irascerere Iudaeis, qui hunc animis ac uiribus persecuti dei sui mandata complerint.