Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Uos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex libris noui testamenti: utrum quia non sunt apostolorum Christi, an quia praui aliquid docuerunt apostoli Christi. respondetis: quia non sunt apostolorum Christi. nam illa uox altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta docuisse. uos ergo quid dicitis? unde ostenditis scripturas illas non ab apostolis ministratas ? respondetis: quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. omnino falsissimum est; uos non intellegitis. nam quicquid tale protulit Faustus, quod ita uobis uideretur, ita non esse monstratum est; et quicquid tale a uobis prolatum fuerit, hoc docebimus. quis autem ferat lectorem uel auditorem scripturam tantae auctoritatis facilius quam uitium suae tarditatis audere culpare? an hoc dicitis uos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas ? hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, a quo didicistis haec apostolorum non esse. an dicetis: ipsum Christus promisit et misit? respondetur uobis: omnino istum Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando miserit, quem promisit. quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. unde adseritis personam uestri auctoris uel potius [*]( 5 cf. Act. 2 ) [*]( 1 promissum b o omnitl b 6 accepervut (v s. tZp. e m. 1) S 9 ergo om. SG 11 parui SlG 14 quod GCSM2 16 omnino (n s. I.) S 17 quicquid (quic s. I.) L2p-J$2 quid MG 21 uicium L 22 (et 24) paraclaum LlMx paraclytum CS paraclitum G 24 saltim LSMG docere b paraclitum SG 25 didicistis (s (in. s. I.) 8 27 nec misit in ras. C 29 assertis b )
Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos uenientem ab ista suspicione prorsus excludant. quia enim post resurrectionem et ascensionem domini continuo uenturus erat spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. nam et Cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias. quas ille permisit, sub his uerbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto: ipse uos inducet in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum paracleto reseruassent. ad hoc et illud traxerunt, . quod Paulus ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, [*](11 Ioh. 7, 39 23 I Cor. 13, 9 sq. ) [*]( 1 mendositates (s fin. s. I. a m. 2) L antiquitioribus (ti exp. m. 2) L 3 (et 5) heresim LCSG 4 paraclaum LI paraclytum CS paraclitum G 6 uestram] tlm M 7 accedit (i in e corr. m. 2) LS accidit G paraclyti CS paraclai L1 paracliti G 8 manicheum LC pos t5 Ml tam.. C 9 suspitione LC suspicione (m er.) S (m exp.) P3 suspicionem G 12 glorificatus Lb 14 glorificatus C 15 catafriges C katafriges LPSMG cataphryges b 16 paraclytum CS paraclaum Lx paraclitum G a (8. I. a m. 2) LSM, om. G 19 paraclao Ll paraclito CSG 20 quod—ueritatem om. SG uidelicet et Mb uid. ęt P3 21 catafrigarQ LCM katafrigarum SMG 22 paraclao Ll paraclyto CS paraclito G 23 ait 8. I. M )