Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero de antiquorum factis et quae stultis atque ineruditis uidentur peccata, dum non sunt, et quae uere peccata sunt, quam ob causam conscripta sunt, seruata magisque commendata scripturae ipsius ueneratione sufficienti iam sermone monstrauimus; necnon de maledicto eius, qui pendet in ligno, et eius, qui non suscitauerit semen in Israhel, iam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus obiecta. et prorsus omnia, siue de quibus singillatim iam anterioribus huius operis partibus disseruimus. siue quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima ueritatis ratione defendimus, quam de sanctarum scripturarum auctoritate percepimus. quaecumque scripta . sunt in illis libris ueteris testamenti, omnia uerissime atque utilissime pro aeterna uita scripta esse laudamus, accipimus, adprobamus; sed quae in his mandata corporali operatione non obseruamus, et rectissime tunc mandata intellegimus et umbram futurorum esse didicimus et nunc iam inpleri cognoscimus. ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi iubebantur, non obseruabat, poenas diuinitus constitutas rectissimo iudicio persoluebat, sicut nunc si quis sacramenta noui testamenti pro temporis ratione distincta [*]( 8 Matth. 15, 11 13 cf. lib. XXII t ) [*]( 1 adhuc pauci C 2 aceteris C cęteris (ta m. 2) L 3 re tenuit] retinuit b 5 nullam (a ex u) C ammittit LISG 6 conmittit 8 7 qnę et b 8 non sint C peccata (ta J. I.) C 9 alt. sint C 10 suffi- . cientiiam (i ante a s. l. a m. J) L 18 auctoritate. (m er.) M percepimus (ci in ce corr. m. 2) LMpercipimus SL*Ml 21 atq : probamus C 23 umbra MG nunc (c in ras.) C 24 opere LM quod LPSlG 27 distincta. C )

774
fuerit ausus sacrilega temeritate uiolare. quemadmodum enim tunc iusti uiri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusauerunt, iure laudantur, ita nunc pro istis martyres sancti. et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras prohibens etiam quod ante praeceperat — sic enim se habebat sanandi eius corporis ratio — ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, aegrum atque saucium non debet diuinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam uero aliud prius, aliud posterius obseruandum esse praecepit, praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.

Nulla ergo conparatio est, quam Faustus obtendit, ita uobis paracletum ex nouo testamento, quod credatis, elegisse. et quod respuatis, demonstrauisse, cum ipse nouo testamento fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex uetere, quo similiter prophetatus est. huc enim aliqua uerisimili ratione diceretur, si esset aliquid in ueteris testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non diuinitus iussum, non ueraciter scriptum. nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, siue quae obseruamus, ut recte uiuamus, siue quae non obseruamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et obser- - uata nunc iam conpleri uideamus. deinde paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia uultis [*](7 cf. Sap. 9, 15 ) [*](1 quemammodum L 2 recusauerint b 3 sancti] xpi SG 4 (et 9) rephendere CS 5 hodie (i s. I. a m. 1) C praeciperit LISG praeceperit (i in e m. 2 corr.) LM 6 praeciperat LSl habet C 7 humanum] hominum LSMG 8 animA (,..... add. Mt. 2) L 9 diuina L 11 praesertim (in mg. i. e. maxime) M 12 se] sic LMG se (e ex i corr.) S aliud se C praecepturam S1 14 paracletum L1 paraclytum S paraclituni CG creditis C 15 ipse] ipso LCSMPXG 16 ueteri (e in i mut.) M quod 3 17 uerisimile LWM1 18 aliquit M 19 diuinitus s. l. S 22 et tamen LPSMGb 23 iam om. SG paraclaum Lv paraclitum CG paraclytum S 24 his CSMGb )

775
accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. in actibus quippe apostolorum, sicut saepe et paulo ante commemoraui, apertissime legitur missus die pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestauit, quis esset. linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, quae illum sicut patrem et filium uerissime praedicaret.