Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Cum ait apostolus: omnia munda mundis, naturas ipsas intellegi uoluit, quas deus creauit, secundum illud. quod Moyses in genesi scripsit: et fecit deus omnia, et ecce bona ualde, non significationes, secundum quas deus per eundem Moysen ab inmundis munda discreuit: unde quia multa et multis locis iam diximus, nunc . breuiter admonuisse suffecerit. proinde illos, qui iam tempore reuelationis noui testamenti adhuc illas umbras futurorum ita custodiendas putarent, ut sine his gentes salutem, quae in Christo est, percipere non posse contenderent, inmundos dicit apostolus, quod carnaliter saperent, et infideles, quod tempus gratiae a legis tempore non discernerent. quibus ideo dicit nihil esse mundum, quia et his, quae respuebant, et his, quae sumebant, non sancte nec iuste utebantur, sicut omnes quidem infideles, sed uos praecipue, Manichaei, quibus. omnino nihil est mundum. neque enim cibus ipse, quem sumitis, quamuis eum magna diligentia quasi a carnis contagione separetis, mundus est uobis, quem creatum nisi a diabolo non dicitis. in illo etiam deum uestrum ligatum atque pollutum uos edendo purgare perhibetis. uos saltem [*]( 8 Tit. 1, 15 10 Gen. 1, 31 13 cf. Leu. 11 ) [*]( 1 beluis CL, (b ex u m. 2) M echinnis LPG echi«nis S echinia Cb echigois M 2 Spafia scripai: oroma LCPMGb oroma (I. l. aisionS somnii) S actenus CMLX uero SG 3 audientes] obandientes G28 5 qui] quia SMG4 8 cap. LXI LPSMG Agustinus L 12 immuudie L2 14 ammonuisse LBGMt sufficerit Lx 17 immundos L* 19 alegis C 21 sancie (a er.) S scp (exp. m. 2) LG scae Mb iuste S, (, er.) G 22 praecipuae L praecipug G manichei LC 24 carnis (i 8. am. 1) L ? contagione G 25 seperetis Cl 27 saltim LSG )