Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim [*]( 5 cf. Act. 15, 29 21 Act. 10, 18 sqq. 23 Act. 10, 11 sqq. ) [*]( 1 hebreus L 2 paganis b 4 neminem] nofii C 8 paenitus (exp. m. 2) L abstinentia (— arn. 21 L 9 quorsum] cursaum (u exp. m. S) LP* cursuum Gxb quorsum M (in mg. quursum pro cur sic quorsum pro quomodo et alia multa huius modi) 12 at] hoc (m. 2 a. 0 scr. i) C 13 relegione GS1 14 cetero. (s uid. er.) L lesionem C nostre C 15 querentes C 18 dimissum LCPSG 20 ammirante LSMG tam mirante b 21 macta (cta exp. et a. nduca scr.) G 24 uocaberis L )