Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER DUODETRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. et ego respondeo: nec nasci poterat, nisi deus non esset; aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori ? uides ergo utile satis non esse in his consequentiam quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, quae pertineant ad Iesum; sed quaerendum potius est, quid ipse de se quidue apostoli sui de eodem praedicarint. [*]( 1 querere C 3 nirili b 6 et ei C 9 et in euangelio b 10 Cap. Lin LPSGM Agustinus L tibi s. I. m. 1 L 12 conaiQcpris 3f 16 ista quae] itaq: L id qd (corr. ex ita quae) M 17 manichei LC et in C 23 Cap. LIIII LPSGM 25 non post quare om. lib. 26 poterit SG * 29 apoetoluS G apostolis 1 eius (tn ru.) 8 sui (s add. <M. 2) M praedicarint (in in rxu.) C predicarent b )

739
ipsaque adeo pertractanda genealogia est et uidendum, si sibi conueniat, non ex coniectura passionis natiuitatis eius exquirere ueritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime pati praesertim ipsis uobis fatentibus deo esse inpossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non po- . tuisse mori non natum.