Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit, quod tibi proponis, nisi inperitus, quem decipis, non instructus, a quo conuinceris. nam Iesus et nasci potuit non satus et pati non partus; sed unum horum uoluit, alterum noluit. nasci enim non satus uoluit, pati autem non partus noluit, quia partus est passus. dicis mihi: unde scis? quia hoc in euangelio ueritatis lego. si autem tibi dicam: unde seis ista, quae dicis? Manichaei mihi obponis auctoritatem, dicis esse in euangelio falsitatem. ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. quod quidem in Christo non inuenit, sed quid ipse diligat prodit.