Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est dominum nostrum et saluatorem Iesum Christum et filium dei esse secundum diuinitatem et filium Dauid secundum carnem : quod ita probamus ex euangelicis et apostolicis litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis litteris contradicit, non sicut sibi Faustus iste proposuit nescio quem pauca uerba dixisse et contra eiusdem Fausti uersipelles astutias nulla postea testimonia protulisse. quod ego cam fecero, nihil ei quod respondeat remanebit nisi illud, quo uim manifestissimae ueritatis in scripturis sanctis expresse inludere atque euitare conatur, ut falsa illa et diuinis codicibus inmissa respondeat. quam dementiam furiosamque praesumptionem et audaciam iam superius in hoc opere, quantum sufficere uisum est, refutaui; nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. quid igitur opus est dispersa per scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus in libris maximae diuinaeque auctoritatis eundem dici filium dei unigenitum semper deum apud deum, qui dicitur etiam filius Dauid propter acceptam formam serui ex uirgine Maria coniuge Ioseph ? [*](1 iudei SG iuda*i L 3 iohachim L 4 nollam L 5 prosapiem M* 8 genitricem CSGMb ammoueas LS'M'G 9 coniunx C 10 Cap. XLV LPSMG AguBtinus L eademquae SMG eademquae (a tn. 3 exp.) P 11 est] conStetur b 17 uersipellas C uersipellis b 18 eis SlGLPMb ei* (s er.) C respondeant b 19 manifestissime SGM 20 expressę C 21 respondeaijt C respondeant b 22 audatiam C 23 uitBam (s er.) C 26 maxime LS 27 diuineque L )