Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Proinde nec uirginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse Dauid — dico autem ludam, [*](1 profession L matthei L mathei CS 2 simbolum L 5 iordane (ra er.) L 6 mattheus L matheus CSG 8 hortum L 9 adscriberet LCSG 10 mattheum L matheum CSG 13 inpudentiae C 18 iosepho C 20 ab om. SPG, (s. l. m. 1) C 21 iosephum C hebreorum LCS 28 longequi L 24 cohitu L iosephi C 26 appellatur C 27 iosepho C )

710
de quo Iudaei reges — sed ex tribu Leui, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quendam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. quomodo ergo ad hanc Dauiticae cognationis prosapiem Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere uideas nec maritum? ac per hoc nec ille Dauid filius erit, quisquis ex eadem nascitur, nisi eius hanc genetricem sic admoueas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.