Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nos uero quamuis de hac sententia nemo prorsus deiciat ex deo accipiendi filium dei, tamen ut multum inprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus dei filius quam natus ex utero mulieris. quamquam nec ipse quidem ille, quem Maria peperit, si ullus erat, recte Dauid filius appelletur, nisi eum constet ex patre Ioseph seminatum. quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est ne ipsum quidem esse Dauid filium, quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad Dauid et a Dauid Ioseph adusque deducitur — per omnes scilicet Hebraeorum patres —. ex quo quia Iesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit Dauid longeque demens est, qui quem sine coitu Ioseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium Dauid. cum ergo ne ipse quidem, qui sit - ex Maria genitus, Dauid recte filius appellaretur, quia non sit natus ex Ioseph, quanto magis filius dei!

Proinde nec uirginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse Dauid — dico autem ludam, [*](1 profession L matthei L mathei CS 2 simbolum L 5 iordane (ra er.) L 6 mattheus L matheus CSG 8 hortum L 9 adscriberet LCSG 10 mattheum L matheum CSG 13 inpudentiae C 18 iosepho C 20 ab om. SPG, (s. l. m. 1) C 21 iosephum C hebreorum LCS 28 longequi L 24 cohitu L iosephi C 26 appellatur C 27 iosepho C )

710
de quo Iudaei reges — sed ex tribu Leui, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quendam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. quomodo ergo ad hanc Dauiticae cognationis prosapiem Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere uideas nec maritum? ac per hoc nec ille Dauid filius erit, quisquis ex eadem nascitur, nisi eius hanc genetricem sic admoueas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.