LIBER UICESIMUS TERTIUS.
FAUSTUS dixit: Disputanti mihi aliquando quidam ex numerosa plebe respondens ait: accipis Iesum de Maria natum? cui ego: quemnam, inquam, dicis Iesum? nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem Naue filius, discipulus Moysi; alter uero filius Iosedech sacerdotis magni; item alius, qui dictus est filius Dauid; alius uero filius dei . quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam ? utique, inquit, filium dei. cui ego: et quo auctore quoue magistro docente istud accipiam? at ille, Matthaeo, inquit. cui rursum ego: quid enim Matthaeus scripsit? et ille: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham, et cetera. tum ego: putaueram, inquam. quia esses dicturus liber generationum Iesu Christi filii dei, et me paraueram ad praescribendum; sed quia nunc fideliter capitulum memorasti, . admonendus tantum es, ut id, quod recitasti, consideres. neque enim Matthaeus hic se dei filii generationem scribere fatetur instituisse, sed filii Dauid.
Ut ergo huic interim dicenti credam, filius Dauid erit mihi de Maria natus; adhuc de dei filio in hoc omni [*](10 cf. Ex. 33, 11; Eccl. 46, 1 cf. Agg. 1, 1 . 11 cf. Rom. 1. 1 sqq. cf. Marc. 1, 1 15 Matth. 1, 1 ) [*]( 2 saltim L nihil. (i uid. er.) C 3 finctio LP fiflctio SGM 4 deliramta (~ supra m er.) C 6 Cap. XLIIII LPSMG aliquando mihi C 7 ante ait lit. 6 litt. C 8 hebreismo LCSMb 9 hiesus LSMG 10 iosadae L iosaedaec S iosaedec G ioiade Cb iosade M 14 mattheo L matheo CSG 15 cui rursum ego om. SG (et 21) mattheus L matheus C 18 generationis G fili L (sic. et v. 21 et 22) dei et (i et et in ras.) L 20 tantum om. SG es* (T er.) PM 5 L 24 adhoc C ) [*]( 45* )
708
generationis textu nulla fit mentio usque ad baptismum scilicet frustraque calumniam uos ingeritis scriptori, tamquam dei ille filium in utero mulieris incluserit. at uero hic clamitat, ut uidetur, et inscriptione ipsa sua se prorsus ab hoc sacrilegio uindicat Dauid filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non filium dei. nam Iesum quidem eum. qui sit filius dei, si scriptoris huius mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria uirgine uult nos accipere procreatum quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Iordanis. illic enim dicit baptizatum a Iohanne eum, quem Dauid in exordio filium designauit, factum aliquando esse filium dei post annos dumtaxat secundum Lucae fidem ferme triginta, ubi et uox tunc audita est dicens ad eum: filius meus es tu; ego hodie genui te. uides ergo id, quod ante annos triginta, ut huic uidetur, de Maria natum est. non esse ipsum filium dei, sed id, quod de baptismo postea factum est ad lordanem, id est hominem nouum tamquam in nobis eum credimus ad deum ex gentilitatis errore conuersi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam uos catholicam nominatis; sed interim sic Matthaeo uidetur, si sunt ipsius haec. neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud: filius meus es tu, ego hodie genui te, aut: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene conplacui, sed in expiatione eius apud Iordanem. quod si et tu credas ita, ut scriptum est, eris iam quidem Matthaeanus — sic enim mihi dicendum est — catholicus uero nequaquam. nam catholicam fidem
[*]( 12 cf. Matth. 3, 16 sq. 13 Lac. 3, 22 sq. ) [*]( 2 ingerutis (s er.) M 8 at] ad L 4 uide*tur (a er.) S 5 uendicat b styrpe L 7 dei filius G si sic b 9 apud (d corr. ex t) S 10 illic (corr. ex illuc) P dicit] dicens (ens in ras.) S 12 luce L 13 XXX S 23 genui te (add. m. 2) S om. G 26 iam] tam M Matthaeanus] mathianus C matheanus b, om. LSGM mihi matheianus dicendus est S mihi matheanus dicendus est G mathianus matthianus M) mihi dicendum est LPM ) 709
nouimus; quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quanto procul est et a uero, siquidem symbolum uestrum ita se habeat. ut credatis in Iesum Christum filium dei, qui sit natus ex uirgine Maria . uestrum ergo est de Maria accipere filium dei, Matthaei ab Iordane, nostrum ex deo . ac per hoc tam uobis Matthaeus, si haec eius pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua quam nobis, nisi quod paulo prudentior uobis inuentus est, ut ortum ex femineo sexu Dauid filio ascriberet magis quam filio dei. quapropter de duobus uos unum fateri oportet: aut hunc non esse Matthaeum, qui haec uidetur adserere, aut uos non tenere apostolicam fidem.