Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sequitur. ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam paruae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut. quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei — sicut in praecedenti sermone iam diximus de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum — ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, uerum etiam et mala facta nar- . rantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas, cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec ludas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eandem salutem hominum pertineret. porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum, si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malo facto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu [*]( 6 cf. Gen. 19 8 cf. Gen. 38 15 1. XXII 48 28 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 unitatis 81 unitatis GM unitatSs (s exp. et virg. add. m. 2) L 3 coherendo C 9 preloquendum C quenquam C prauae CMS* 10 homintl (tl Stfp. e a m. 1) L 17 hominum bona C 19 futvrorum (v awp. 0 a m. 1) L )

686
disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret a praesignatione rerum. quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere. utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos ? uerumtamen, si non scripturam. sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magis interest, bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis adtendas, quibus agebat, ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant._ quando ait: expedit, ut unus moriatur et non tota gens pereat, dictumque de illo est: hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetauit, quia oportebat legum mori pro gente: ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est. [*]( 19 loh. 11, 50 sq. ) [*]( 2 ad presignationS C a praesignationS L 6 repperiam SG repperiam (exp. m. 2) L 8 uidėrem C rephenderem L20 rephenderim Ll 10 magni Cb 11 dicuntur (i corr. ex u) S 12 rephensionemue LC 13 qua de C qua de L 14 euangelio C 17 attendas L iniusta C 21 pontifex (n ex m) L 24 ipse SG 27 <,ętera C 28 a (s. l. m. f) CJJ )

687