Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nunc ergo iam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putauit scripturas ueteris testamenti esse culpandas, [*](18 cf. IH Reg. 3; 11; Eccl. 47 ) [*]( 1 clementiae. L christiane L 4 inpudice L 5 commutate LC 7 loqueremur SG 8 manicheorum LC 10 grauide LC 14 sancte L 15 conuitiis C 17 relinquisset SGM religqmsset (exp. m. 2) L 20 insinuauerint C 24 rephensus L 26 ueritatem (exp. tll. 2) L accppit ante L 28 pertractatis (ta s. l. a m. 1) C )
684
redditoque suo cuique sermone congruo, quo uel defensi sunt homines dei aduersus haereticorum carnaliumque calunmias uel reprehensis hominibus tamen scriptura laudabilis uenerabilisque monstrata est, uideamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemorauit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient: quod iam fecimus de Abraham et Isaac et Iacob, quorum se deus ita dici uoluit, tamquam solorum esset deus. qui deus est uniuersae creaturae, non frustra utique tantum eis tribuens honorem, nisi quia nouerat in eis, quod solus etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque caritatem, et quia in eis tribus patribus quodam modo consummauit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genuerunt non solum in libertatem. sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel, uerum etiam in seruitutem, sicut per eandem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est: eris seruus fratris tui, et per ancillas non solum in seruitutem, sicut per Agar, uerum etiam in libertatem, sicut per Balam et Zelpham. ita enim et in populo dei et per spiritales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi, quibus dicitur "imitatores mei estote sicut et ego Christi," uerum etiam in damnabilem seruitutem, sicut per Philippum Simon et per carnales seruos nascuntur non solum in damnabilem seruitutem, qui eos imitantur, uerum etiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur: quae dicunt, facite; quae [*](8 cf. Ex. 3, 5 15 cf. Gen. 21, 1 sq.; 25, 21 cf. Gen. 29; 30 17 Gen. 27, 40 18 cf. Gen. 16, 15 19 cf; Gen. 80 22 I Cor. 4. 16 23 cf. Act. 8, 13 26 Matth. 23, 3 ) [*]( 1 sermone (-ł sup. n er. et e s. l. add. m. 2) L 2 hereticorum LCS 3 rephensis L 7 ///praenuntient L isaac C 9 creature C 11 perfecta. CSG perfecųe L2 perfectae summaeque M precipuamque C 15 sarram LG sarram S 16 eandem (n 8. I. add. M. 2) L rebeccham M 18 seruitute C 19 libertate C ba.li\ L enim] etiam SG 20 liberos] libros LtBG uiros X2 21 quemammodum SG 23 philippum (li 8. I.) S phylippum LC 24 dampnabilem C ) 685
autem faciunt, facere nolite. hoc magnum sacramentum quisquis in dei populo prudenter agnouerit, unitatem spiritus in uinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. fecimus hoc et de Loth, quid eius laudandum, quid culpandum scriptura narrauerit, quid intellegendum de tota illa re gesta significauerit, demonstrantes.