Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere deuersatum ex aeterno in tenebris deum, sed eum, qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem, cuius lucis aeternae candor est coaeterna sapientia; nec lucis inopinatae admiratorem, sed lucis factae creatorem, ut subsisteret, adprobatorem, ut maneret; nec ignarum futuri, sed mandatorem praecepti et damnatorem delicti. ut aduersus inoboedientiam iuste prolata uindicta praesentes coherceret futurosque terreret; nec inprouidum nesciendo quaerentem, sed interrogando iudicantem, nec inuidum ac timentem, sed ab aeterna uita, quae iuste oboedienti datur, praeuaricatorem iuste prohibentem; nec sanguinis et adipis adpetentem, sed carnali populo congruis sacrificiis inpositis per quasdam figuras uerum sacrificium promittentem; nec liuida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni deo debens [*]( 6 I Petro 3, 17 15 cf. I Ioh. 1, 5 16 cf. I Tim. 6, 16 17 cf. Sap. 7, 26 ) [*]( 1 intelligitur C 2 ea r mentis (corr. ex sacramentis) L combustionem L 8 paciuntur C 13 uersatum & 16 Sst (st s. I. add. m. 2) L 19 precepti C 20 iustg ftpaene er.) L prolatam L 21 coerceret CSMG neçsciendo L 23 que C preuaricatorem C 24 iustę SG iustae L 26 libida LPl licuita stG perturbatione (m er.) S2 )
611
anima castitatem per multos falsos corrupta et prostituta turpetur; nec ira uelut humana turbide saeuientem, sed alia diuina seuere iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi uigorem certo usu locutionis ira nominatur; nec ob leuia uel nulla commissa hominum milia perimentem, sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis inponentem; nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem, sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam seueritatem propter aequitatem distribuentem: unde uos adparet, Manichaei, suspicionibus uestris esse deceptos, cum male intellegendo scripturas nostras uel malos intellectores experiendo falsa de catholicis creditis ac sic relicta sana doctrina conuersi ad sacrilegas fabulas nimiumque peruersi et alienati a societate sanctorum nec ex nouo testamento corrigi uultis, unde talia proferimus, qualia in
uetere arguitis. unde fit, ut aduersus uos sicut aduersus paganos utrumque testamentum defendere conpellamur.
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut deum colat, non qualem colimus, qui unus et uerus est, sed qualem nos colere dicitis, qui uestris uel calumniis uel suspicionibus fictus est, nonne etiam iste meliorem colit quam uos? quaeso enim, aduertite et qualescumque oculos aperite; neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc, quod dicam, perspici possit. omnes prudentes inprudentesque appello: audite, aduertite, iudicate. quanto enim melius deus uester ex aeternitate uersatus esset in tenebris quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras ! quanto melius [*](2 seuientem CSG sęuientem (i ex e a m. 1) L alia (m. 2 expo et lege guperscr.) S 3 seuera P 6 per*imentem (i in ras. h uid. er.) S per imentem G perdimentem M examinac S 8 ullo (o ex u) G delecto (o ec u) G delectu (e pr. in ras.) L delectu (corr. ex dil.) Ml delicto Cb 9 peccantibus (n s. l.) L 11 manichei LC 16 proferimus (ri s. d a m. 1) C 17 ueteri b 22 suspitionibusXC 23 queso C 24acumine om. G ingeniij et ingenti S, (& 8. l.) G 28 cognitam SGb cognatam (i ,mut. in a m. 2) LIJJ. mersisset—melius (in mg. add.) S exbortam G exhortam M ) [*](39* )
612
exortam sibi nouam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret quam inruentes sibi ueteres tenebras nisi sua luce contenebrata euitare non posset! infelix, si perturbatus, crudelis, si securus hoc fecit. melius enim certe a se factam lucem uideret bonam quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo reppulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. hoc enim culpae inputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras, si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. ecce uere pars et substantia dei uestri in suis tenebris ex aeternitate uersata est nec postea lucem nouam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. porro ipse deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupauerant timoris tenebrae; si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris. caecabatur; si autem hoc parti suae futurum sciebat et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis quam uel ignorantiae uel timoris; neque enim habebat deus uester, quod in ipsa carne, quam non a deo, sed ab hyle factam dementissime creditis, sic laudat apostolus: si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra. sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. in his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate uersatus est nec postea nouam lucem, quae ab illo tenebras fugaret, miratus est, sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. quanto melius, non dicam, praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut
[*](22 I Cor. 12, 26 ) [*]( 1 sibi exortam C 2 contenebratam SG contenebrata (m er.) LM 4 uideret C M2: uidetur SlLGb uideretur P uidet 82 5 repulit L 7 a om. SlG 8 priori (e in i corr. a m. 1) M passe L 19 tenebre S 21 yle C 23 menbra C accusemus C c 29 preceptum C aciperet C ) 613
homo, quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera uoluntate uteretur potius quam contra uoluntatem ad contenebrandam lucem suam ineuitabili necessitate premeretur! nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae, quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam diuinam necessitate pressus peccare conpelleret. euigilate et dicite nobis, quomodo uincit tenebras, quem uincit necessitas. haec iam erat apud illum hostis maior, a qua uictus et iussus cum minore pugnauit. quanto melius nesciret, quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis et postea a facie diuersae atque aduersae gentis quo fugeret non haberet! quanto melius naturae humanae inuideret uitam beatam quam naturam diuinam daret in miseriam, desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse totiens etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium uictimarum, perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus non solum in omnibus frugibus, uerum etiam in omnibus carnibus per omnes aras omnibus daemonibus offerretur! quanto melius uel humana indignatione conmotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnauit, ut per illam uinceret, quod timebat, etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei
[*](1 contempneret L contem*neret (p er.) S 4 prameretur L 6 diuina C necessitate (m er.) L, (exp. m. 2) 8 necessitatem G 7 prae- ssus LM 8 uicit (bis) C 9 aput M illti. (d er.) S iussus] iustus S 10 quanto C quo C fatie C 11 faciae L dyrae L 12 a om. LGSb facie] facte LM aduersae (ad 8. 1.) C 15 sacrifitiorum C 18 oferrentur (r pr. 8. I.) C 20 demonibus C doemonibus S offeretur SG oferretur (r post s. l. a m. 1) L 21 commutus 81 ac om. M turpidus L turpibus (corr. ex turpidus) M 26 uinceret (n 8. l.) C ) 614
damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit. uel humilis esset! nunc autem quis ferat reprehendi a uobis deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus, quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. sed miror, si frontem habebit inferendo in eos quasi uindictam, a quibus petere deberet ueniam et dicere: obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in uos istuc nisi uictus necessitate facere possum? scitis et uos, quod tunc, quando uos huc misi, horrendus hostis eruperat; quod autem nunc uos hic inligo, timeo, ne rursus erumpat. iam certe etiam illud fatemini multo melius esse hominum milia ob nullam uel leuem culpam temporali morte interficere quam membra sua, id est membra dei. substantiam dei et plane deum et in peccati uoraginem tradere et poenae sempiternae conligatione damnare. si enim esset illis membris peccandi uel non.peccandi liberum arbitrium - quamquam de substantia dei, quae uere substantia dei est ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non inuenitur; deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest; homo autem potest peccare et deum negare, sed si nolit, non facit — si ergo istis membris dei uestri uelut animae humanae ac rationali esset, ut dixi, peccandi uel non peccandi liberum uoluntatis arbitrium, recte fortasse pro grauibus criminibus illo globi subplicio plecterentur. nunc autem libertatem uoluntatis illas particulas habuisse dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit, quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente peruasus
[*](20 cf. n Tim. 2, 18 ) [*](2 repraehendi L 3 alienisq: (i pr. corr. m. 1 ac e) L 4 coniecit (ni a. I. a m. 1 O) SG coegit irae LPM 8 ergo 8 9 istud b 11 ernpera C 12 irrumpat b 15 poenae (0 8. I. m. rec. add.) C 16 sempiterna C 19 quemammodum LSQ 28 peccandi (n 8. I.) C 24 arbritriam C 25 globo Lb plecterentur (n s. I. add. m. rec.) C 27 quia (i s. I. a m. 1) C ) 615
peccare cogeretur: quod si cogi non posset, peccauit, cum eas eo misit, ubi cogi possent. et ideo magis ipse illo uelut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae, quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte uiuendi arbitrium liberum perdiderunt. si autem ad peccandum et ipse inuasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde subplicium sibi prouidisset nullaque fuit in deo uestro nec in eius partibus libera uoluntas, non se fingat iudicem, sed agnoscat reum, nec quia passus est, quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere damnando eos, quos nouit malum passos esse potius quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne uictus inueniatur, quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus uocetur. nempe iam et hoc melius erat, ut deus uester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret — quod in reprehensione dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit — quam in membra sua sic saeuiret, ut parum sit, quod ea inexpiabiliter uenenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. quae ideo merito dicit pendere tam inmane ac sine fine subplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt et inimica lumini sancto extiterunt. unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inuiscerata primae auiditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere seque ab hostili natura discernere non ualerent? ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. quo faciente nisi illo primitus, qui, ut a se in tantum malum
[*](1 quod (d s. l. add. m. rec.) C quo Lb ea seo (o 8. l. add. m. rec.) C ea se omisit b ,3 dignus erat (erat superscr. m. rec.) C librero C ille LC 4 qui C 5 prpdiderunt (corr. tn. 1) C 6 pI' (er uid. er.) C prima LM'b flagium S 7 nullaque 0: nulla LSMGb 9 nec] non b 10 iusta] ista C 1J passus Lb 18 fortunatps 80 15 repraehensione L 17 se*uiret (r er.) LS seruiret GP1 seuiret C se»uira»* (corr. ex seruiraur) M 18 optulit C 20 supplitium C lucide P se post sua C 21 passę CSGb passae LMP qui b quia nisi C 22 princip*um (i er.) LM principium SG 25 ipse L tantum om. C perpsessae 8 26 primitus] premitur b ) 616
procederent, imperauit? peiorem ergo expertae sunt patrem quam hostem. pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tamquam bonum adpetiuit cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non ualebat, prius aduersus hostem inprobum et post aduersus inclusum. saltem ergo non accuset ' eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. si enim coactus est proeliari, numquid et calumniari? nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non ualuerunt, innocentes damnantur; si autem ualuerunt nec uoluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria uoluntate sit origo peccati? hoc enim certe sua culpa, non ui aliena fecerunt, quod, cum possent malo resistere, noluerunt. quod enim si facerent, bene facerent, si autem non facerent, grauiter inmaniterque peccarent , si potuerunt et non fecerunt. utique noluerunt. si ergo noluerunt, uoluntatis crimen est, non necessitatis. a uoluntate igitur initium peccati; unde autem initium peccati, inde initium mali uel faciendi contra iustum praeceptum uel patiendi secundum iustum iudicium. proinde nulla causa est, cur quaerentes, unde sit malum, inrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem naturam mali diceretis et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali horrendum necessitatis malum poneretis. et huius enim erroris uestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis . sed uos dum uultis illud, s
[*]( 4 nocuit ille nesciens om. SG 5 ingrobum S 6 saltim LSG non (a. l. m. 1) C 8 namsi (si s. l. m. rec. uid. add.) C 10 luminis LMb lumini (s er. m. 2) S hoc (0 corr. m. 2 ex u) S huc G hoste (s add. 8. l. m. 2) C 11 uoluerunt C 13 fabulosae LGMS1 appropria S acJproprilL G a*ppria (d er.) LM 14 uij ut SG 15 enim om. C 16 non] et non C 21 preceptum L iuditium C 22 quur LC in rueritis L inrneritis (s. n r add.) G 24 in naturam b 25 natura L ) 617
quo inruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a uoluntatis arbitrio et ponitis in uana et falsa fabula naturam mali. ac per hoc restat, ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna conligatione damnandas non uoluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto extitisse talemque deum uestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis, et talem regem, a quo fratribus uestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias aduersus uos et ipsum non uoluntate, sed necessitate extitisse perhibetis, nec indulgentiam inpetrare ualeatis. o inmanissimam crudelitatem! nisi quod conuertitis uos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. si ergo possetis inuenire alterum iudicem, qui liber uinculo necessitatis moderator existeret aequitatis, istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis ? quanto ergo melius eligeretis deum in conparatione peioris. non qualem colimus, sed qualem nos colere uel fingitis uel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae non parceret in seruis suis nec iusto nec peccatori, potius quam non parceret membris suis uel innocentibus, si necessitas crimen non est, uel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est, ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo uel simul absolui, si post uictoriam respiraret libertas, uel simul damnari debuerunt, si et post uictoriam tantum saltem ualeret necessitas, ut aliquid ualeret et aequitas. sicut autem deum, non illum uerum et summum, quem colimus, sed alium nescio quem
[*](1 inruistis (s pr. 8. I. a m. 1) L inruistis (8. n add. r) S 2 fabu- IQşa. SG fabulosa LPMb 5 luminis GSMb lumini (s er.) L sancti b 6 constituatis (n 8. I.) C prode M L 7 demonstrata (n s. I.) L 10 nec (s. I. m. 1) L 13 faciat (c corr. ex t) C possitis b 15 figeret (g s. 1. a m. 1) 8 16 quur LC 18 comparationem GMSi 20 sine ulla distinctione om. SG distinctionis damnatione LPMb 21 disciplina G'S **seruis L 22 iusto nec] iussione L 27 saltim Z. ) 618
falsum confingitis, quem nos colere uel arbitramini uel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo uestro — ambo enim non sunt et a uobis ambo finguntur — sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum, quem uestrum adoratis.