An forte, quae de nouo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque peruersa priuilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in euangelio uel epistulis canonicis, quo adiuuari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, quicquid autem ex eisdem codicibus aduersus eos sonuerit, inmissum ab infalsatoribus ore inpudenti ac sacrilego non dubitent dicere? cui furori eorum auctoritatem omnium librorum extinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere uidebatur, non pauca respondi.
Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas [*](3 Prou. 3, 12 5 Ioh. 2, 10 7 Apoc. 3, 19 I Cor. 11, 31 sq. ) [*]( 1 iustis (i 8. u a m. 1) C 3 ueteri Lb 4 omnS (e corr. ex is w. 1) L 5 percipimus L 11 repraehenderet et repraeh. L ueteri LCb 13 rephendunt L 14 qUOT L 16 idgst (exp. m. 1) C 19 audent (t 8. l. et in mg. adscr. ueritatem codicum) M 21 heresem LCSG putant SG 22 teneat L 23 iisdem M infalsitoribus SG 24 inprudenti SG 26 susceptio p ins (i ras.) L )
604
fabulas suas christiani nominis pallio uelare contendant, uideant tamen, quando ista contra scripturas Christianas disputant, non a nobis contra paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos ueritatem codicum diuinorum testamenti utriusque defendi. et ista quidem, quae modo Faustus uelut indigna deo de nostris ueteribus litteris in sermone suo posuit, contra paganum et in euangelico uel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit, commemorarem. inuenirem enim fortasse et in litteris eorum deum mundi creatorem ac fabricatorem et lucis huius institutorem. qui tamen antequam eam conderet, non iacebat in tenebris, et ex opere suo perfecto elatum esse gaudio - quod certe amplius est quam: uidit quia bonum est - et legis latorem. quam si homo sequeretur, suo bono faceret, si autem sperneret, suo malo: quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. iam uero ideo inprouidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus conuincatur, cum ille, qui interrogat. non solum sciat, quod sibi uult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsurum. inuidentem autem cuiquam deum, quod malos beatos fieri non sineret, si uellet dicere, plenos inueniret suorum libros de hac re ad diuinam prouidentiam pertinentes.
De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego [*]( 9 cf. Act. 17, 28 ) [*]( 1 uelare (a in ras.) C contendunt C 4 manicheos LC 6 nostri// L sermone (ne m. 1 superscr.) C 7 repraehendentem L 8 ista (exp. m. t) C 9 commemorarem (me m. 1 s. 1. add.) C 10 inueniremus SMGb 13 elatum (e corT. ex &) L 15 quem (in mg. al. quam) b 17 inprouidendum GSt 18 docerent b 21 respondere L 27 quur L repraehendamus L 28 iussissa (& in ras.) L offerri (pr. f flI. 1 guperscr.) C )
605
de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia
[*](3 I Tim. 2, 5 10 cf. I Cor. 15, 50 sqq. 16 I Cor. 10, 22 20 cf. Gen. 4, 4 26 cf. Sap. 14, 15 ) [*](1 uero-I uetere C 2 deberi (i s. e a m. 1) L 3 prommissibus 3/' 4 uictimis (is ex as) C 10 uictoria 8 uictoriam G2 caelebrata L 14 ueri C 15 predicamenta 8 caelebrauerunt L 18 est (in ras.) L prenunciatiua C 20 ////litteris (init. lin.) L 24 quibus (i s. I. a m. 1) L 27 diferrentur L ) 606
colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae ueritate recolerem.
Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione [*]( 2 flagitarent] flagellarent C 3 superb«e (a er.) S snperbae G superbae LM 4 essent difficiliora M 6 conscripta] quam scripta C 7 Q;ld (uo er.) C potiusque LPGSM potiusqj'/ C 9 eius S ueritate (m er.) SG uentatem b 12 omnem L 14 laeticiam C 15 prudentiam (s. 1. s. erp. puritiam) G fidutiam L 16 uinis 31l diuinis b 17 priora (a ex e corr. m. 1) L 18 cum] om. CPSMG 19 propriae L uicia C 22 pro ante prud. in ras. add. 1n. 2 S prouidentia Gx 24 locutionis (lo corr. ex lu) S acce.dit S accendit G L singularem LPM singularumq: SG 25 quarunq: PM 26 uituperationg LCb )
607
positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur uita, siue secundum quam dicimus " uiuit," quod exanime non est, siue secundum quam dicimus "bonae uitae homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua praecedentis linguae proprietate.
De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, [*]( 1 cottidiani L 2 (et 7) greci LS 3 eam LPSGM 4 enunciamus CP1 nuntiamus LSGMb 6 exanimae L 8 signant C excepta (c in ras.) C 9 hebree C hebreae (e tiled s. l.) S 16 accione C 20 miraretur (re s. I. a m. 1) C 23 concidunt L negaret uel (ret uel in ras.) C 24 auctoritatem PSG auctoritate (m er.) M aliquando S'GI 25 disputationem GIS disputatione (m er.) M, (paeJ/e er.) L 26 iuditio C 27 uel] sine (in ras.) S si uel G 28 commemoraret (post. o in ras.) L )
608
ostenderemus nec nulla esse nec leuia. uelut quod exempli gratia posuimus de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semperque uiuitur.
Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum [*]( 2 cf. Matth. 22, 11 sqq. 6 cf. Luc. 19, 27 18 cf. Ioh. 15, 1 25 cl. I Tim. 1, 13 28 II Cor. 12, 7 sqq. ) [*]( '2 nuptiale GlLSMl 5 inuenitur C aut quod] afq: G 6 noluerint Cl in om. C 7 quemammodum LS'G 9 paruuam S 10 rectij,c G rectae LM beatae M beataeq: (a txp. et q: superscr. m. 21 L sèper/lj {■— add. m. 2) L 12 inuituperantibus S ipuituperantibus G 13 nemini (i fin. a m. 1 8. e) L 15 eiqu e S eiquae G 16 haberi (i e.r è corr. m. 1) L )
609
extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis ? aliud est enim colaphizari, aliud occidi. quasi uero non diuersis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et
[*](11 I Tim. 1. 20 19 Rom. 8, 32 20 loh. 19, 11 23 cf. II Thess. 1, 5 24 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 2 colafizet LPCSQ 3 michi C 5 nec] nunc SG 6 colafizantem LCSG 9 perfice ranr S 10 colafizandus LCSG 13 nec post iusto om. SG 14 exhorrescitis (ex in ras.) C 15 colafizari LSGC colaphizare b quiasi C 16 sunt CMSlG 18 esseijt SG, (n er.) L essent M 21 praessuras L 25 inicium C inquit (s. exp. d tn. 1 t scr.) L 26 nobis C ) [*]( XXV Aug. sect. 6. ) [*]( 89 ) 610
inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, llum puniendo ut inpium.