Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )

539
cum quo agat? neque enim uos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos; uerum uos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: quae inmolant gentes, daemoniis inmolant et non deo, utique sunt, quibus illos inmolare dicit et quorum nos socios esse non uult. iam uero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis adparent atque ipsis sensibus praesto sunt. quae cum pagani tamquam deos colunt uel tamquam partes unius magni dei — nam uniuersum mundum quidam eorum putant maximum deum — ea colunt, quae sunt. cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum inuisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest: quod omnes uelle nemo ambigit. sed quia nonnulli eorum inuisibilem et incorpoream creaturam colunt — quod est et anima mensque humana — tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum inuisibilis uerum etiam incommutabilis deus, id est deus uerus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. uos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed uestrarum fallacium fabularum uanitate finguntur, propinquiores essetis uerae [*]( 8 I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 schisma IflC 4 eam LXM}P{G 7 numquam L'SG 8 demonia C 10 nos] non M*LX sotios S 11 et mare Lb aere L' aer et MaS*.E2 18 eisque (e fin. corr. ex ae) C 19 partipatione S participationem LtJII 22 et om. b 24 Sst (st add. 8. l. m. 2) L 28 fallatium G 29 **essetis (et er.) M uere C )
540
pietati ac religioni, si saltem pagani essetis uel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen uera. unde uos uerius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum uestra oratio circumuoluitur.

Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis. ut si suas uindicaret iniurias, iam flammis eius uiui arderetis. nam primo eum nauem quandam esse dicitis; ita non tantum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, uos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum ceruicemque curuetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam nauem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus nauigiorum tabulae conpinguntur, sic emerentur et uerba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. uerum haec tolerabilius uel ridentur uel flentur in uobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa naui puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam ' de taetris sordidisque conpedibus dei uestri membra soluantur. et his obscaenissimis pannis uestris conamini adsuere ineffabilem [*]( 1 pietatis ac religionis LSMIGb saltim LSG 4 ginun C 5 et tam] aii\ SG 6 iam (i corr- ex t) M flammas sl 7 nauim 82b quandam (corr. ex quendam m. 1) C 9 eaquae Ly ea que (que corr. m. 1 er qnse) C illa (sup. a m. 1 i) 8 10 eum] autem G1 12 radiarem S'G 14 nauim Cb 15 triangulam L1 16 quemammodum LXMXG 18 sic-confinguntur om. b hereticorum L 20 nobis 81 illud. Illud CSG 21 pulcras SG-M pulchras (r a. I.) C formogsissimis (exp. m. 2) L 24 hinniati S hiniati G inhianti (m. 2 corr. ex inhinanti) P hinianti LMl 25 de taetris] daris S daAris M' menbra C 26 obscenissimis LCb )

541
trinitatem dicentes patrem in secreto quodam lumine habitare, filii autem in sole uirtutem, in luna sapientiam, spiritum uero sanctum in aere!

In qua tripertita uestra uel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid uobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale uidere consuestis? hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, uerum etiam bestiarum et uermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in inmensum soletis augere et eam lucem'dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. quando enim discreuistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaueritis esse intellegere ueritatem nisi formas corporeas cogitare, siue finitas siue ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis uestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam uidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longo incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, ueritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est, quae cogitatio, dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur . et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum uult, quod [*]( 4 tripertita (corr. ex drip.) M 6 lucem C quale] quia tale SG consuistis Lts1 7 conspicuum (s 8. l.) C 9 fantasiam C 11 regnocolis (sup. pr. o a m. 1 i) L discreuistis (prim. s s. l.) C 15 fantasmata S 17 uestri b 19 qua] quam LS1ł{'G 20 qua Ll Kartaginem S carthaginem C 21 hac] ac LSMs corpore 81 26 ab] ad S 28 ille (m. 2 exp. et ante creator ille' pos.) L 29 denique (i ex e) C )

542
nolebat, et scit, quod nesciebat, et reminiscitur, quod oblitum erat, illud autem incommutabili uoluntate, ueritate, aeternitate persistit, et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et inrationalibus animantibus natura, qua uiuunt, uigor, quo sentiunt, motus, quo adpetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura, ut subsistant, numerus, ut ornentur, pondus, ut ordinentur. itaque lumen illud trinitas inseparabilis, unus deus est, cuius uos nullo corpore adiuncto per se ipsam incorpoream spiritalem incommutabilemque substantiam etiam locis diuiditis. nec saltem trinitati loca tria datis, sed quattuor: patri unum, id est lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis; filio duo, solem scilicet atque lunam; spiritui sancto rursus unum, id . est aeris hunc omnem ambitum. de patris ergo inaccessibili lumine, quia ueram fidem tenentibus non inde separatur filius et spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.

Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui [*]( 2 uolvntate (v sup. Q m. 1) C 4 amandi (i sup. a m. 1) L irrationalibus (o s. l.) C 7 ordinentur (di 8. l. a m. 1) L 10 saltim S 11 es 81 12 inaccesaibelem SlG inaccessibile (m er.) LM 16 Actenus L'SICGM 20 ille SlCLMGb 21 locos P1 22 stulto (1 8. I. a m. 2) C 23 texeritis LłSMIG fallatia C 24 incongruę M peruersae LG M peruersa S 25 dicitis om. LCSGb uirtute Ll M'G uideatur pertinere C )

543
nihil putant esse, nisi quod corporale cogitauerint; caloris enim uiolentia operatio est ad mouendum, unde uirtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor ad demonsti-andum, unde hanc sapientiae darent. cum uero lux longe in sole praecellat. quomodo ibi uirtus. hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? o sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus dei uirtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur spiritus sanctus ? aerem quippe, quam sedem spiritui sancto uestra fabula tribuit, totam mundi fabricam inplere perhibetis. unde sol et luna circuitus suos peragentes semper cum illo sunt; a sole autem luna discedit et ad solem rursus accedit . ita uobis auctoribus uel potius deceptoribus per dimidiam partem circuli recedit a uirtute sapientia et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum plena est, tum longe est a uirtute sapientia; tunc enim tam longo interuallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol uergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente . ex quo fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae uirtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. si autem. quod ueritas habet, et sapientia dei semper tantundem ualet, et uirtus dei semper tantundem sapit, cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus interuallisque separetis, cum ipsa sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum et uirtute ac sapienta ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter nec ualere sapienter? itane uero, detestanda et anathemanda [*]( 7 I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 cogitauerint (n a m. 1 s. I.) C 2 uiolenta C monendum b 7 sanctus autem S 8 a se ipso se ipse b 9 separaretur LtSMIG quem C 11 circuitos GSM1 14 diraidiam autem C uirtutem LaMaSaG sapientiae SG 16 tum] totum SG uirtute (uirg. er.) S sapientiae S tum b 18 oriente. Si aut C 19 que L 20 quę SG 24 et ipsas b substantiae (i s. l. a m. 1) C 25 phantasrnatę S phantasmatae G corporum (a corr. in u) S 26 possetis LxMGb aliquid possitis C 27 anathemanda Mt )
544
stultitia, Christus per solem lunamque distentus hic uirtute habitans, hic sapientia nec hic perfectus et plenus nec in sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et masculis puellas ? haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex hac fide doctrinaque uiuitis. et miramini, quia sic abominamini !