Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et [*]( 2 cf. Act. 23, 6 sqq. 6 cf. Matth. 22, 23 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 42 sqq, 19 cf. Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 paracliti LCSG 2 dominus promisit S 4 singillatim OStG nubserat L 5 conubium (b corr. ex u) LGM coniugium b 6 uxores sed Ml 7 resurrectionis (es in is m. 1) S 9 nullo (post. 1 s. l.) C mihi loco C propriae LXSMG 10 reuelationfi (n6 s. l.) S, (-ł' add. m. 2) M 17 festiuitabus S 18 parturiebat«6e L parturibat«5e* C parturiebatur esse PSMGb nenturus L*PSGMb uenturum CL1 19 adiubando ilf1 20 legem non uenit C 23 Cap. XL L XXXVIIII SPMG 24 scisma LCSGM )

536
hoc ipsum quaerere, quo manifestius uidere possimus, utrum nostrum hoc nomine debeat appellari. et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis. referam, uidear fortasse excusationis causa id fingere aut diuinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. sed tu quidem, utcumque uolueris, accipe: me tamen dixisse non paenitebit uel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.

Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )

537
suum credat habitare, respondere non dubitabit: in lumine. ex quo cultus hic meus omnium paene testimonio confirmatur.

Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?

Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )

538
uerum est, quamuis Christum uenerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam uos. schisma uero aut nihil inmutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum. ut puta uos, qui desciscentes a gentibus monarchiae opinionem primo uobiscum diuulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia uero eorum uertistis in agapes, idola in martyres, quos uotis similibus colitis; defunctorum umbras uino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia . de uita certe mutastis nihil: estis sane schisma a matrice sua diuersum nihil habens nisi conuentum. necnon et priores uestri Iudaei segregati etiam ipsi a gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa uero et inmolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. de opinione uero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis . quare constat uos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamuis inmutatos de sola conuentuum diuisione putatis uos esse sectas. porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, ita quidem obpositi inuicem nobis, ut est ueritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. uos uero nec erroris secta estis nec ueritatis. sed schisma tantum; nec ipsum ueritatis saltem. sed erroris.