Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna [*]( .6 I Cor. 10, 20 25 Rom. 1, 20 sqq. ) [*]( 3 crismate LMSlG dicitur L 4 sacrifitium C uero (corr. ex uiro) L2P2SjM'l uiro G ó demonia C 6 exposcunt (B 8. I.) C 7 demoniis C et om. C 8 hsabraei C 10 pphetia GMb celebrant (in marg. celebrabant) M 12 sacrifitii C 13 oblatione (uirg. er.) LS1 oblationem SJM' G manichei LC 14 quod Sl dampnandum C sacrifitiis C 15 hebreorum C 16 sacrifitio C 18 demoniorum C 19 hypocrisin (in in ras.) S hypocrisin PlLCMl mendaci locorum S'G mendaciiloquorum C 21 monarciae LlSlMyG 28 ammitterent L1 26 mundi (in marg. m. 2 add.) C 26 conspitiuntur C )

560
quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata.

Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente domino: misericordiam uolo quam sacrificium; agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia [*](/ 1 sint (n 8. l.) C 2 quia cognosoentes CSMG dfli] dum P 6 immutauerunt X2 8 quadrupedium L 9 interpr$aandis Z5 interptandis C 11 interprą.aatione L2 interprsetatione 8 interptatione C peritiores (ti 8. 1.) C 12 consueuerunt SMG 35 dissimiles] similes C 16 similes no estis C 17 enim] aiam 81 monarciam LXG ipsi 81 19 impie LúM 20 diis (post. i s. 1.) LS dis M demonioram C 21 fantasmata S 22 sacrifitia C sacriftium C 24 quam] et non 81 26 humanis CM 27 uos Sl demonia C mendaciloqua] mendatia C )

561
mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.

Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas [*]( , 2 I Tim. 4, 3 sq. ) [*]( 7 benefitiis C 9 sacrifitiis C 13 philosophorum (sec. h 8. 1. a m. 1) L 16 menlya C . 18 ijobis (sup. u n a m. 1) C 22 manichei L 25 idola om. C 29 legit); (sup. b; a m. 1 m') C contra dicere S 31 reuolutione G reuolutionem S ) [*]( XXV. Aag. led. 6. ) [*]( 36 )

562
poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant; ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece Xatpsta dicitur, latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio [*]( 1 caelo 01 2 phantasma// (ta er.) L 4 sepulchra LSG umbre C que LC 5 eorum L'b 9 sollempnitate C 12 antestitum L' 16 ammonitione L 17 exurgat C acuandam Ll (m. 2 augendå) 18 quo] quod G possumus (corr. m. 3 ex POBSimUS) P possumus b 19 sotietatis C 20 euangelicall L ueritate (m er.) L 21 parata S deuotins (e in ras.) L 22 securius (i s. l. a m. 1) L certainina omnia] incerta omnia LxClPMb incerta SG- 24 grece LSMG- graecę C latria LCSGMb 25 propriae L 26 deuita Ll )
563
sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum. [*]( 11 cf. Act. 14, 7 sqq. 13 Apoc. 19, 10; 22, 8 sq. 22 cf. Dan. 6 ) [*]( 1 id///olatria C 5 ut pr. 8. l. S 6 etiam om. b 7 deberi] exhiberi S 9 licaonii GCSMb 11 adparuit om. SG 12 angelis] euangelio 3f 16 superbisj super SG 17 babiloniae LC 18 daniel C 20 pateretur (ae corr. ex a) L 21 depcarique C 22 dephensus LC 24 fatiant C condemnseT S 27 inmendemus (sup. in a m. 1 e) L 28 loiuria (sup o a m. 1 v) L ) [*]( 86* )
564
uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est [*]( 10 Ps. 49, 23 ) [*]( 1 ipsi Lt ipsę L1 culpe C 3 redire a raartyribus] deridereamartyribus LtStP'MG'b derogare* martyribus Lr deridere martyres G282 diffidere a martyribua M2 quam sacrilegu**** sacrificare M ieiun.um (i er.) L martiribus C 4 dixit (bis) SPlLlMG 5 martirum C 7 que C 8 tante L cecitati CL hereticorum LC 9 demonstrabo (e inras.) L 10 sacrifitium C glorificauit LSMaG 11 salutarS L 14 ascensum] aduentum C 15 sscrifitia C 16 hebreorum CL 17 prenuntiantem C 19 rephendenda L 20 sacrifitia C sunt s. I. S 23 eo ipso-distat (in marg.) S 25 demoniorum C 26 quod L qd C )
565
sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita ueritas in passione corporis et sanguinis Christi.

Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus [*](26 Rom. 12, 1 ) [*]( 1 sacrifitium C 2 sacrifitii C 5 segregati (i ex a) C templum dei SJJG 7 sculturis C 8 lune C 12 demonia C 13 eis (li er.) C J5 homintl (er omnid) C 1G delectione P 17 fausto MLl rв..stu C 20 terrene L 24 in (8. l.) LS,2 om. GJIb 27 uiuentem b 28 manichei LC opificum PISG opificium (ult. i s l. a m. 1) Lp311f2. (d ex d corr.) C 29 uidus LI )

566
inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.