Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. [*]( 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 ) [*]( 3 namenun queformarum C 5 cum (s. I m. 1) C et quid sit (in marg. m. 2 add.) C 10 putant colendum 8 13 diliramento L1 14 rationale (le add. m. 2) Lb 19 qui L* 22 dicis dei S dici//s C 23 at] ad LSMlG 24 dei ante non (s. I. m. 1) C 26 blasphemantis SSG 27 maccinamentum L 1 29 putas S )
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non [*](18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 ) [*]( 5 uester xps 8 6 sacrilege L uanitatis (ni 8. l.) C 9 ipsis (pr. s s. l.) C apparet (pr. p s. l.) C 10 ille SG 11 mendicanti (post. n 8. l.) 8 12 destruente SG destruente (m er.) LM 14 uolo (t malo superscr.) M 16 segCtTem (n er.) M quo SXM*G 17 uos esse C 18 sed (B. l. m. 1) C demoniorum C mendaciloqvorum (v 8. I.) S mendaci locortt G 19 cavteriatur (v 8. I.) S 20 quam Z1 21 iude*is (t er.) C 23 sacrifitium C condasmnassetis S condempnassetis C 28 propicietur L )
Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri [*]( Q 1 deuitoribus M1 2 nisi qui L ijos C 3 nisi (ni s. l. a m. 2) L 11 9 prostati S 10 enim] uero b commixtum] commistum L cum iste Sx commistum SaPaGMa commissum M* 11 ille om. S mittere C 12 uos 081 debet uobis b 13 si (i s. exp. e a m. 1) L 14 sacrifitia C orationes uestrae C 18 deo uero C uera] ne (e s. l.) C 19 quur C 20 sacrifitium C 21 sacrifitia C 22 cuiusda (da s. l. a m. 1) S 23 Bipt C fallatium C 24 sibi] seni LlPSlG sibi (pr. i ex u?) M sçui b 27 sacrifitii C pro s. l. m. 2 C oporteret (er s. I.) C )