Quid? quod etiam ex ipso sermone. quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. sed, nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent, quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? an quia circumcisionem derides, sabbatum uiolas, sacrificia respuis, confundis cibos? hoc est ergo: nolite putare? et quid hoc amplius quidue manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? aut si hoc adinplere est legem, quid erit soluere? quid? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummati: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis; et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed . in iisdem, perseuerabis. ut benedicat te dominus deus tuus? quapropter siue adinplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram uidetur lapsus, siue dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.
AUGUSTINUS respondit:s o mirabilem insaniam de Christo [*](16 Deut. 5, 32; 12, 32 ) [*]( 1 matheuB C 3 pcipit C 5 solueret L 7 agendum Llb age*dura (n er.) C aiendum L2 si] et si C et om. C 8 tu tale] tutela LI 11 quidue (ue a. l. m. 2) C destructione b 13 adimpletione (m er.) L adimplecione tua C ad impletionem b 15 eie L adicit C 16 de uteronomio C dicat H 18 (et 20) isdem SG hiadem LCM 19 dexteram CSGMb 20 benedicęt (s. § a m 1 a) C 21 iesns (s fin. s. l. m. 1) L 22 dexteram C his adempsit SG demsit P dempsis (s. s a m. 1 t) C 23 auctorem (exp. m. 2) L 24 significat (a ex e a m. 1) C 25 Cap. XXXV LPSMG Agustinus L mieerabilem C )
485
aliquid narranti nolle credi Matthaeo et uelle credi Manichaeo! si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: non ueni soluere legem aut prophetas sed adinplere. et propterea non est ei credendum. numquid Manichaeus interfuit aut iam uel natus fuit, cum Christus inter homines adpareret? secundum hanc ergo fidei uestrae legem nihil ei de Christo testihcanti credere debuistis. nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit et longe post natus est. sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur et contra euangelium. quod illorum auctoritate firmatum est. habemus enim apostoli uocem. qui m spiritu sancto tales uenturos esse cernebat. unde fidelibus dicebat: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. nam si nemo de Christo uera dicit. nisi qui eum praesens uidit et audiuit. hodie de illo nemo uera dicit. porro si hodie propterea de illo fidelibus eius uera dicuntur, quia illi. qui uiderunt et audierunt. uel praedicando uel scribendo ea disseminauerunt: . cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset uera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit. si ex libro Iohannis possumus uera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? hinc enim non solum Matthaei uerum etiam Lucae ac Marci euangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt. in non inparem auctoritatem receptum est. huc accedit. quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum uocasset. cum iis egerat, quos prius uocauerat. at enim hoc ipse Iohannes in
[*]( 2 Matth. 5, 17 18 Gal. 1, 9 ) [*]( 1 mattheo L matheo C 2 mathens C 4 manichens LC 5 aut (a s Z. add. m. 1) L 7 testificandi i1 testificanti (r in ras.) M 8 manicheo LC 11 confirmatum S 16 hodie (i sup. e) S si om. S 17 a fidelibus C; a (s. 1. a m, 2) LS, (8. 1. a m. 1) M 18 predicando C 19 mattheus C 20 affuit C 23 matthei C 24 eosdem (dem add. m. rec.) C 25 recepta (s er. et ~ add. m. 2; L accidit LISMtG 26 mattheo C his CSGMb 27 quos] quod SG ) 486
euangelio suo ponere debuit. si hoc dictum a domino audierat. qui cum diceretur. praesens erat. quasi fieri non potuit. ut cum omnia, quae a domino audierat. scribere non posset. inter alia, quae praetermisit. et hoc praetermiserit. cum in alia scribenda esset intentus. nonne euangelium suum ita ipse conclusit dicens: et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros? hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. sed si de lege et prophetis uos delectat Iohannis auctoritas, Iohanni credite adtestanti legi et prophetis. ipse scripsit. quod Esaias uiderit Christi gloriam. in eius habetis euangelio. unde iam paulo ante tractauimus. si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. undique tergiuersatio uestra contunditur. aperte dicite non uos credere Christi euangelio; nam qui in euangelio. quod uultis. creditis, quod uultis. non creditis. uobis potius quam euangelio creditis.
At quam elegantem rem sibi uisus est Faustus dicere, ubi propterea uoluit non credi haec scripsisse Matthaeum. quia cum de sua electione diceret, non ait: uidit me et dixit mihi: sequere me. sed: uidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. quod nescio utrum de errore inperitiae dixerit. an de more fallaciae. sed non usque adeo inperitum putauerim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam uenerint, ita se contexere. tamquam de alio narrent. quod de se narrant. magis ergo hunc arbitror non ut inperitum. sed ut inperitis nebulam obtendere uoluisse sperantem se plures esse capturum. qui ista non nossent. et in historia quidem rerum saecularium [*]( 6 leh. 21. 25 12 cf. Ioh. 12, 41 13 Ioh. 5. 46 21 Matth. 9. 9 ) [*]( 1 euagelio (n add. m. 2) L audiebat LSGMb 4 pretermiserit C 6 fecisset G' 8 scribentur CL2 9 praeter misisse C 15 christo (sup. 0 a m. 1 i) L 18 ad LlMl eligantem LlMl 19 matheQ C 20 electiofie (e fin. add. s. 1. m, 2) L 24 neclegerit (c s. I. add. m. 2) L C neglegerit G 27 nebulas LPb 28 ostendere LXMSG obtendere CX4 29 inII C, (s. I. m. 2) L historia (ri er, ro fec. m. 1) (' )
487
talis narrationis reperiuntur exempla; sed non opus est. ut ex alio genere litterarum uel nostros admoneam uel istum refellam. ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen. immo et adfirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. legant ergo in eisdem libris. quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: dixi. aut: feci hoc uel illud, et non potius: dixit Moyses et: fecit Moyses. aut: uocauit me dominus uel: dixit ad me dominus. et non potius: uocauit dominus Moysen et: dixit dominus ad Moysen et omnia cetera in eundem modum. ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Iohannes fecit. nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: conuersus Petrus uidit discipulum. quem diligebat Iesus. qui et recumbebat in cena super pectus eius et dixerat domino: quis est. qui te tradet? numquid et hic dixit: conuersus Petrus uidit me? an forte propterea nec istum putant hoc euangelium scripsisse? sed paulo post dicit: hic est discipulus. qui testificatur de Iesu et qui haec scripsit; et scimus. quia uerum est testimonium eius. numquid ait: ego sum discipulus. qui testificor de Iesu et qui haec scripsi et: scimus. quia uerum est testimonium meum ? certe manifestum est morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. quam multa et ipse dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? cum uenerit. inquit. filius hominis,
[*]( 8 Ex. 3, 3 Ex. 7, 6 9 Leu. 1, 1 10 Ex. 4, 19 13 Ioh. 21, 20 et 24 25 Luc. 18, 8 ) [*]( 1 talis (i HUp. e) L repperiuntur GM repperiuutur S 2 ammoneam LSMG 3 quedam S 6 legagt (n evp. m. 2) L, (n er.) M eisdem (e pr. s. I.) S scribsit M 11 mattheus CL (tt et e zdbique) L 14 ut uidit PL' recubuit S 16 quisj qui LIP es S te (s. I. a m. 1) L; er. M te tradet te S tradet te Ml 18 eangelium Cl 19 quia haec (exp. n. 2) L 21 quia haec SMGL1 22 scribei P 23 morem hanc S, (hunc s. I.) G scriptorę (sup ecp. ę a m. 1 v) C narrarent (ra 8. 1. add. m. rec ) C 25 ueneris b inquit post hominis habetur in S ) 488
putas, inueniet fidem in terra? non dixit: cum uenero. putas, inueniam? et: uenit filius hominis manducans et bibens, non dixit: ueni. et: ueniet hora, et nunc est cum mortui audient uocem filii dei; et qui audierint uiuent. non dixit: uocem meam et multa huiusmodi. unde iam puto sufficere. quae dicta sunt, et ad studiosos conmonendos et ad calumniosos conuincendos.