Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Certe iam manifestata fallacia connicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum. non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam. hic reuelatam. ibi prophetatam, hic praesentatam. quomodo ergo nihil eorum catholicos seruare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus obseruent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non obseruare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret. cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, obseruabant. unde illis dicit: decimatis mentam et cyminum et relinquitis grauiora legis. misericordiam et iudicium liquantes culicem, camelum autem gluttientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere. unde est et illud. quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, inpie contemnebant. [*]( 19 Matth. 28, 23 sq. ) [*]( 2 autem om. C communicant (exp. m. 2) L 4 hac (h s. l. a m. 1) L hac de re C 5 certe inc. cap. 32 in b 8 praesentatft* C 10 obseraentur C 11 ille SG praenuntiarunt significando C 12 aut legendi SG 14 et om. SMG caracteres LCSGM ille b sonorum figurae S 17 comy munitus SGJJf 18 moses S figuratae L7 figuratę C 19 obseruabaf Cl mentam L mentem ClGl ciminum Cb cynimum G cinimum 81 21 li* quantes (n semier.) S linquantes (a ex e) G gluttentes SG glutientes CMb 25 ininquitatem S excecari C 26 cętera C que S 27 impię L ) [*]( XXV AUIr. sect. 6. ) [*]( 81 )

482

Uidesne, quam tibi non dicam: si christianus es. crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis. christianus non es. ipse quippe uideris. quid de te sentias, qui te ut gentilem uel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. nec illud siui patere praecipitium, qua uos caeci mittitis dicentes falsa esse in euangelio, sicubi uestra haeresis exitum non inuenerit, ut uobis nihil remaneat, quo redire possitis. unde Christo credatis, ubi uobis haec uox pestilentiae non possit obponi. quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus. sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. haec uerba tua sunt. bene, quod sic te doceri exigis. quam enim uerebar, ne hoc quoque in euangelio falsum esse contenderes! crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae uerae erant, uera etiam illa uulnera fuerant, nec uera uulnera nisi uera caro habere potuisset: hoc uerum totum uestrum euertit errorem. porro si Christus falsas cicatrice dubitanti discipulo demonstrauit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. sed quia falli nemo est qui uelit, fallere autem multi uolunt, magis te uelle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. proinde si credis. quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis uelit credere docentem, ac non potius cauere fallentem? at si ille discipulus ueras cicatrices tetigit Christi, ueram confiteri cogeris et carnem Christi. ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas. [*](29 cf. Ioh. 20, 27 sq. ) [*]( 1 quamquam b n s. 1. S 5 tibi (8. I.) S 6 siui] sibi PlLMGlb patgre S precipitium C 8 heresis LG 9 possetis L{S{VtG 17 ille uere S illae uere M illg uere L 21 falle GS* dicentem LlPSGMb 22 **est (pot er.) L magiste M' te om. SG 27 cicatrices (8. 1. m. 2) C 29 sic (c m. rec. superscr.) C )

483

LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere? quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. ubi dixisse? in monte. quibus praesentibus ? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne. quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Matthaeum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat? nusquam. quomodo ergo, quod Iohannes non testatur. qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus. ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius : quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat "uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum," ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine ? cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet. uerum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec [*]( 3 cf. Matth. 5, 17 17 Matth. 9, 9 ) [*]( 2 Cap. xxxmr SLPMG qunr LCM prophatas C 4 ma- theua C 5 & andrea C 6 cateros C 7 (et 18) matheum C idg C4 9 monte (m eras.) L 10 postquam (quam in ras.) C 11 hoc ipso] ipso C 12 ambigiiitur (m. 2 exp.) L 14 iniuria (^ add. m. 3) P mathev (v add. sup. o m. rec.) C rnatthe1 (v sup. o a m 2) L 16 qaod] quodq: Lb docet (s. I. m. 1) C mathei C matthei LSG 18 teloneum LSM teloneum b 20 se ipso C 23 matheum C 24 nec C si et] ai* (t er.) L et om. Cb 25 quia L 26 monte (m er.) L ) [*]( 31* )

484
Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!