At ista uera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte inpudentissima insultas, intellegit, quid distet inter litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo, lex et gratia, et non iam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus deo seruiens non est iam sub lege, sed sub gratia. neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit uerbis apostoli, ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non uult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. nec ideo tamen eandem legem peccatum uocat, quia sine gratia non uiuificat; auget enim potius reatum praeuaricatione addita: ubi enim lex non est, nec praeuaricatio. et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantum-, modo reos facit; sed proponit sibi, quod putare minus intelle-' gentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit. sed peccatum non [*]( 9 cf. n Cor. 3, 6 11 cf. Rom. 7, 6 14 Gal. 3, 19 16 Rom. 5,20 19 Rom. 4, 15 23 Rom. 7, 7 sqq. ) [*]( 1 consuedine Cb 2 non (n fin. s. I.) C 3 compellat (a ex e m. 2 corr.) C 5 quod] quia (a s. I.) M uel—uis om. SG qui L1 7 de om. b dyticio M' dypticeo LC 8 impudentissima L* (m ex n m. 2 fec. et i ante pos.) intellegit Z1 9 qui b 11 seruientes L'SIG seruiens/// (s ex x corr. et es eras.) M 13 intellegat L' 14 quia /./. (a s. 1.) C posita est gratia C 18 »uiuificat (u er.) C avget (vs. I.) L 19 preuaricationem (exp. m. 2) LSG, m er. M 20 ipsa CLlb 21 gst (st s. 1. add. m. 2) L 22 intellegentes i1 23 apperit S apperit G 24 dicimus LSlG2Mlb »peccatum (pe ras.) C 6st (st s. I. add. M. 2) L )
433
cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, factum est mihi mors? absit. sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. haec ista, cui tu insultas, intellegit, quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic uidet non reprehendi legem, cum dicitur: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: scientia inflat, caritas uero aedificat. nam utique ipse dixerat: scimus, quia omnes scientiam habemus, et tunc adiungit: scientia inflat, caritas uero aedificat. utquid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. ita enim lex et uirtus peccati dicta est, cum auget eius noxiam delectationem per seueram prohibitionem. nec tamen etiam sic mala est; sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mortem. ita multa quibusdam sunt noxia, quamuis non sint mala. nam et uos cum oculos doletis, etiam contra deum uestrum solem fenestras clauditis. haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuuat. tali ergo legi mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit
[*](10 n Cor. 3, 6 12 1 Cor. 8, 1 -19 cf. I Cor. 15, 56 ) [*]( 1 cognou (cog in ras. corr. ex non) C 4 s5am L 6 michi C 8 ihtellegit Ll 9 querit C 10 reprsehendi L 11 reprsehenditur L 13 scientiam (am 8. I.) L 15 infleretur L1 16 caritate (m er.) C 17 non om. b 18 et om. b 20 delectationem (ta s. l.) C 24 et uos] et si uos G et ipsi uos (ip s. 1. a m. 2) S 26 èSt (st sr. 1. add. m. 2) L prohibitiofie (e add. m. 2) L. ) [*]( XXV. Auif. neet. ti. ) [*]( 28 ) 434
ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni, cum audias apostolum dicentem: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce auctor boni est, qui tibi uidetur unus ex principibus tenebrarum. adtende ueritatem, ferit tibi oculos. ecce Paulus apostolus dicit: lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce, cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta inrides, in magni sacramenti dispensatione praemisit. eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet inpleri iustitia legis. quae non inpleta reos etiam praeuaricatione faciebat. neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. ecce, sequere, lege. sed peccatum, inquit, ut adpareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. surda, caeca, audi, uide. per bonum, inquit. mihi operatum est mortem. ergo lex semper bona est, siue obsit inanibus gratia, siue prosit plenis gratia, semper est bona, sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, siue dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. proinde quod est oculis sanitas ad uidendum solem, hoc est gratia mentibus ad inplendam legem. et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus
[*]( 11 cf. Ioh. 1, 17 23 cf. I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 (et 2) ayctorem (exp. tn. 2) L 2 intellegis L1 intellegit GSl 6 oculus SG 8 cuius] quis S1 9 dipticefl C dypticium L stulte b 10 dispensationem C 12 implere LIM1 iustitia] iustitia (pr. ri m. 2 add.) L uestigia SG 17 legem SGJSIb pecatum Ll 18 michi C est (add. m. 2) S 19 sup C peccator] peccans M 20 audi s. l. C 6 michi operatum (e s. I.) C 21 est bona CSGMb 26 delectaxioni (ta s. 1. i fin. carr. ex e) C delectatione b ) 435
reuerberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per caritatem spiritus salua facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praeuaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. itaque de illa utrumque dicitur et: bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod sequitur: sciens hoc, quia iusto lex non est posita, quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.
Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit [*]( 5 I Tim. 1, 8 sq. ) [*]( 1 quae (s. I.) LlCM, om. PGb 2 iusticiae G 5 ea (m. er.) L2M 7 delectat LPsSl delecta CGMP1 8 iusticia C 10 et (er.) C conuersationem LMGb conuersationem S 11 (et 12) adonai b (in mg. 'al. adonefl) 12 adonaus C 13 solus////dicitur S 14 grecum LC 17 niistica C 18 queratur C preter C hebreas C 19 inuenies scripsi: inuenis CLPGMb ininuenis S aecclesia C 20 obiectionem noniinum C intellegit (et 21) L1 21 insukaxorem (ta s. I. add. m. 2) L 24 insci/ xiam (en er.) C 25 adamauerit (ad s. I.) L extinctum (c s. 1.) C 26 xene/Tunctum Ll tene t uncxum SG1 tene tunctum M ) [*]( 28* )
436
sanari a uanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum et prophetarum. quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec adtendis, quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricat in corde tuo. itane ille non est Hippocentaurus semiferus et semideus ? uere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. quid autem sit, tu adtende et. erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cauere debuisti, qui ueram ecclesiam uolens uirginem castam exhibere Christo, timeo, inquit, ne sicut serpens Euam fefellit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti et uenenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. porro si errant multae fallaciis eius uariis et multiformibus inretitae, quae tamen hanc admonitionem apostoli ueram fatentur, tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Euam atque corruptam clamat, ut ab eo uirginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? tenebrauit cor tuum, qui tecum in phantasmatis lucidorum nemorum uolutatur. quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius?s o ebria, non a uino !
Nempe conuiciata es inpudentia sacrilega deo [*](2 cf. Ephes. 2, 20 11 II Cor. 11, 2 sq. 25 cf. Es. 51, 21 ) [*](1 a om. SG fundamenxa (u ex 0 corr. et m er.) C 2 hyppocentaurum SG ippocentaurum C hypocentaurum LM 3 confecerit (fecerit in ras.) C 5 (et 6) ippocentaurus M, (a ex u) C hyppocentaurus LSG 6 nec om. SG 9 si] sicut SG non om. SG 10 aecclesiam C 12 fuam C 14 tu s. I. C 15 uenenatis (ne s. I.) C facta (a fin. in ras.) L factus SG es] est (8. I.) PL1 es (■— supra e exp. et s add. m. 2) L ut] id Ll 16 heresibus LC 17 suaserit C 18 fallatiis C 19 ammonitionem LGlMl 23 ammonitione C ammonitiofie (e s. I. add. m. 2) L 24 fantasmatis LCM fantasmatibus GSb 26 dd* C)
437
prophetarum. quod ipsis Iudaeis sibi seruientibus non exhibuerit, quod promisit. nec sane dixisti, quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi conuincereris aut iam exhibitum, quod non intellegis, aut adhuc futurum. quod non credis. tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos nouorum saeculorum super terram tenebrarum? si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso, quia esse uos uidemus, prius probatura es, quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes uoluit. neque enim putat turpe mendacium, aut uero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ouinis, qui Christum laudans adseuerat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. at ego uos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, uerum et ab apostolo expressius. sed uidete quemadmodum. spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. haec quemadmodum in uobis inpleta sint, et luce clarius omnium, qui uos nouerunt, oculos tangit et supra pro tempore ostendimus.
[*]( 16 I Tim. 4, 1 sqq. i ) [*]( 1 iudeis C deseruientibus b 2 qupd S quod G 4 intellegis L1 5 fieret fides C 8 manicheos LCSG 10 manicheus LCSG 12 mendatium C aut (u s. I.) C dubitare Cx falsas prophetias LSGM falsos prophetias C falsas prophetis Px 14 prędicatores SlG predicatos LPMb prędictos esse S3 15 a om. SG aliquanto M 16 quemammodum LSXM*GX 19 demoniorum C hipocrisi S 21 prohibentium LPSMGb 22 graciarum S 24 nichil C 25 quemammodum LG 27 nouerint C ) 438
Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum [*](8 Gen. 22, 18 11 Ps. 83, 5 13 cf. I Cor. 15, 26 16 Pa. 147, 1 sq. 20 cf. Matth. 25, 12 24 Ps. 44, 11 sqq. 1U ) [*]( 2 fallatia C 4 9ptim$C pollicitatione C' pollicitationi L' 6 presens C iudeorum C 14 accçdet (4 a m. 2) L 15 discedit LllI discędet XS 17 qih (— add. m. 3) P confortaait CMl 18 filiis tuis GSb intrabit (b ex u corr.) Lsl'tiG 19 exibit tb ex u corr.) L1GM 21 apocalipsi C 25 inclina (i init. in ras.) C )
439
deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit.