Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem uentris et terram Chananaeorum. intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso mouearis, quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. es enim epistula apostolorum scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ad quae uerba illi uani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam ueteris testamenti, non intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. haec enim uerba. quae inperite amplectuntur, longe antequam per apostolos dicerentur et inplerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. propheta enim dixerat: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum. uideant, si non hoc est: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales hoc uolunt, ut carnaliter sapiamus. sed quia in conparatione lapidis, qui sine sensu est, caro [*]( 1 cf. Ps. 30, 20 12 II Cor. 8, 2 sq. 20 Ez. 11, 19 ) [*]( 1 alt. se (e in ras.) L 2 neracis (e in i corr.) L xpi (i in ras.) C 3 bene es tibi conscientia C bona tibi conscientia S bene tibi conscientia Gx 4 numeribus L 5 6st (st superscr. m. 2) L sponsum (8. l. m. 1) LMP,3 om. S 6 decipiunt L' 7 chananeorum LCSG 10 nec] ne S neç G dypticeo CP dypticio LSGM dipticio b reprehcnsa SG* reprsehenso L1 12 es] cst PSG, es (t er.) LM noatr* apostolorum] nri. S epistolarym (e init. ex a 111. 2) G nostra M 15 reprębendisse L'J. 17 eum ts. l.) C 18 quae (8. I.) M imperitiae Ly inter opostolos et dicerentur ras. decem fere litt. C 19 implerentur (n 8. I. a m. 1) L a (8, l. a m. 1) LM, om. PlSG 23 cor om. LCSMG )
422
sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. tu potius istos inride, qui dicunt et terram et ligna et lapides habere sensum et intellegentiore uita uiuere, carnes autem stolidiore et obtunsiore. unde non a ueritate, sed a sua uanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus morticinis. an forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas quam caprina pellis codicem istorum. haec tu misericorditer inride, ut eis inridenda et fugienda commendes; nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat? et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus loquitur: lapidem uiuum ab hominibus reprobatum. a deo autem electum et honorificatum. illis ergo erat lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis. quem reprobauerunt aedificantes, factus est in capite anguli. quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. lege sane etiam illud diptychium; ne timeas. plane sponsi tui est. aliis lapis ille significauit duram stoliditatem. tibi autem firmam stabilitatem. digito dei scriptae sunt tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam. ex hoc diptychio repellis adulterum,
[*]( 16 I Pet. 2, 4 sqq. 25 cf. Ex. 31, 18; cf. Luc. 11, 20 26 I Tim. 4, 2 ) [*]( 2 (et 3) intellegens L1 4 intellegentiore Ll 5 obtu»siore (n er.) C ueritate* (ras. un. litt.) C 9 esse ossa SMG 10 archa S 11 I/listorum (in ras.) C 13 dypticio LS dipticeo C intellegis i1 17 ergo] autem LSMG 19 caput b 21 alienantur (i s. I.) L 22 etiam (s. I.) C dypticeum C dypticium L 24 digito enim b 25 eicit SG demonia C 26 demoniorum C cauteriatam habentium SG'lL'l cauterientium Gt 27 dipticio L1 dyptycio M dypticio SL5 dipticeo C ) 423
qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. quinquagesimo enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus promissus paracletus. noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum noli esse sub lege, ne illam timore non inpleas, sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: nam non adulterabis, non homicidium facies. non concupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis est caritas. ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta ueniens commendauit, in quibus tota lex pendet et prophetae. in primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris diuinitatem, isto congregas societatem. quae duo praecepta ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum. o pudicum diptychium, in quo uetere figura ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum nouum, in decachordo psalterio tamquam pro te etiam neruos suos extensurus in ligno, ut de peccato damnaret peccatum in carne et iustitia legis inpleretur in te. o diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera!
[*]( 2 cf. Ex. 20 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 9 Eom. 13, 9 sq. 18 cf. Matth. 22, 37 sqq. 24 cf. Ps. 91, 4 26 cf. Rom. 8, 8 sq. ) [*]( 1 paraclaum LIMi paraclitum GSC 3 quam] quod b 5 paraclitus CS paraclaus Lx dypticium L dipticell C dyptycia M 11 sermone] uerbo Cl 14 autem] ergo S enim SlG est om. LP 15 diletionis L 18 tuarum nuptiarum C 22 (et 26) dypticium LSG typticeG C ueteris figure b 23 praenuntiauat Ml pręnuntiauit b 24 decatordo LCSG decachordo (h s. Z.) M 25 de om. L peccatum damnaret SGM 26 impleretTur (n eras.) C ) 424
Iam enim mihi ad te est sermo, Manichaea congregatio fallax, et fallaciis inuoluta. itane multinuba tot elementis uel potius meretrix prostituta daemoniis et sacrilegis uanitatibus inpraegnata audes matrimonium catholicum domini tui crimine inpudicitiae lacerare? ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem et Atlantem laturarium. -illum enim dicis capita elementorum tenere mundumque suspendere; istum autem genu fixo scapulis ualidis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. ubi sunt isti? qui si uere essent. quando ad te uenirent occupati tanto negotio ? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua et otioso pane delicata post tantum laborem alteri digitos, alteri humeros confricares? sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia et parias phantasmata. cur ergo non respuas diptychium ueri dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente uagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia grauiora et honestiora reperientur, uel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit, ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba pueriles et in senibus animas nomine ueritatis inlectas miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut apostolus dicit, et a ueritate auditum suum auertentes ad fabulas conuertuntur? quomodo ergo sanam [*]( 23 cf. II Tim. 4, 4 ) [*]( 1 michi C manichea LSG 2 fallacibus S, (bu s. I.) G 3 pocius C demoniis C 4 impregnata SG matrimonium (s. I. m. 2) C 5 impudiciciae C mechos C splendidetenentem Gb splendidetenentem SlP splendi//tenentem (de er.) LM 6 athlantem LCSGJl laterarium (e corr. ex u) M 7 capite L' caput//eleffitorum (ut in ras.) M 8 flexo b subaiulare C1 tantum S'G 10 negocio C 11 adtrarent SlG attraherent 81 ociosa plane C 12 humoros (s. pr. o a m. 2 e) L 13 male demonia C J4 mendaxia L' paries b quur L 15 dypticium L dypticetl C 16 tuarum cogitationum C 17 mendatia C 18 honesteriora SG honestiora (h s. I.) M honestiora (i in ras.) C repperientur LaPSGMb 20 inseniles (les add. nr. 2) L 23 auertens Sl conuertentur LxMb ..ergo (il er.) C )
425
doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est. cum tota deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione uoluteris? annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset; nam etiam uir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum uel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis ipse tibi ueritatem nudam et propriam loqueretur. proprie igitur cantas deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur; non decet regiae uirgae seueritatem illa luxuriae mollitudo. huc accedit, quia non a te solus adamatus est; sequeris enim cantando et adiungis duodecim saecula floribus conuestita et canoribus plena et in faciem patris flores suos iactantia. ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quattuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. quem quomodo inmensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam inuenire potuistis. adiungis etiam innumerabiles regnicolas et deorum agmina et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis deum, sed de sua substantia genuisse.
Ita conuinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno deo natus filius et utriusque spiritus sanctus. quos tamen non solum [*](2 Dent. 6, 4 ) [*](1 tabularum (ta ex tri m. 1) C 3 nominibus (o m. 1 s. o add. v) L 4 cantictl. (m er.) C 5 regnantum Cb perhennem C 6 faciae GSl 9 potest SG potes (t er.) LM mistica C 10 //t (ue er.) C praecipuę L 11 integimentis Cb 12 propriae L'l 14 saltim LSG 15 illam SG illa (m er.) M luxoriae LPM' 16 sol' (' in ras.) C es b 17 secta C secla L 21 sic (c s. I. a m. 1) L )
426
innumerabiles. sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia sed etiam una eademque operatio per ipsam propriam unam eandemque substantiam, per creaturam uero corporalem etiam demonstratio singulorum. haec tu non intellegis, non capis: noui, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. digeras aliquando quod exhalas, et te iam obruere talibus desinas; interim canta, quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. inuitauit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos. ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina. dulce nectar fluunt per cuncta saecula. et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi uanis recordationibus luxuriata et dissoluta iacteris. cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili adfluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur. ita ut nouerit animus, qui talibus exercetur. esse aliud, quod ibi quaerendum et intellegendum sit, siue corporeis sensibus in ueritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo et de uirga serpens. de serpente uirga et tunica domini a persecutoribus non diuisa et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis eius et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum eius: siue in spiritu per imagines corporum uel in somnio uel in extasi figurate ostendantur, sicut Iacob scalae et Daniheli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem et Petro ille discus et Iohanni tam multa: siue sola locutione ad eundem modum figurentur, sicut cantica
[*](19 cf. Ex. 3, 2 cf. Ex. 4, 2 sqq. 20 cf. Ioh. 19, 24 21 cf. Matth. 26, 7; Ioh. 12, 3 22 cf. Matth. 21, 7 sqq. 23 cf. Gen. 28. 12 24 cf. Dan. 2, 34 sq. 25 cf. Act. 10, 11; Apoc. 1 26 cf. Cant. 1 ) [*]( 5 intellegis Ll 6 faboloso C exalas LCS'GM 8 dėducas S deducas G 9 demoniorum C mendaciloquorum (ci s. l.) C 12 cuncta (sec. c s. I.) C 13 luxoriata L1 15 effluentia C afluentia Lx enigmate LCG enigmatse S 16 aliud] aliquid C 17 querendum CG intellegendti (Q a m. 1 8. o add.) L 19 et de serp. C 20 obsequium LSGPMb 21 frondis L 23 somno b figuratae L2 4 scala? L2 25 iohanni/; C ) 427
canticorum et quod in euangelio fecit pater familias nuptias filio suo et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum, et homo quidam nouellauit uineam et locauit agricolis. tu uero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad soluenda ultimus uenerit, ut et figuris antiquorum apertis et suis narrationibus ac disputationibus euidenti luce prolatis nullo se occultaret aenigmate. addis eam praesumptionis huius causam, quod uidelicet antiqui, ut figuras huiusmodi uel uiderent uel agerent uel dicerent, sciebant istum postea uenturum, per quem cuncta manifestarentur, iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. quid ergo facit adfectus tuus desideriis carnalibus sordidus in campis et montibus nemorosis et coronis floreis et scatentibus aromatis? si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis aut uecordia furoris; si uero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum apertam ueritatem, ut inliciat. promittentem et fabulosa fallacia, quos inlexerit, inludentem? nonne ministri eius et ipsi miseri talibus uanitatibus uenenati in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem? ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetauerit, per
[*](1 cf. Matth. 22, 2 et 14 2 cf. Luc. 15, 11 sqq. 3 cf. Matth. 21, 33 21 I Cor. 13, 9 sqq. ) [*]( 1 quod] cum CSMG in (s. I) SM, om. G nubtias P nupt. fec. pat. fam. SGM 2 habuit duos filios SG luxoriosum LXMX 4 praecipuae L manicheum CSG 5 pocius C /& ux S 7 enig- mate LCSG 13 affectus (pr. f s. l. a m. 1) L 14 aromatibus L2P3M'lb 15 enigmata LCSG 16 cogitationis (cogi s. l. x pr. ex r corr.) C 17 adulteru C ad apertam b illiceat 01 18 pmittentg (in ras.) C fabdlosa C quos] quod b; post quos ras. quinque litt. C illędentê C 20 amo LaSaMaG ęscam C ubi ponere C 22 quod ex parte (inras.) C 23 auferturift 24 enigmateL 25 paulus apost. C et om. SG ) 428
speculum et in aenigmate uidens, quod totum auferendum est ueniente Manichaeo et adferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem ueritas uideatur. o lasciua, inmunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis uentos, adhuc amplecteris idola cordis tui! itane tu facie ad faciem uidisti regnantem regem sceptrigerum floreis coronis cinctum et deorum agmina et splenditenentem magnum, sex uultus et ora ferentem micantemque lumine, et alterum regem honoris angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum dextra hastam tenentem et sinistra clipeum; et alterum gloriosum regem tres rotas inpellentem, ignis, aquae et uenti; et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum genu flexo brachiis utrimque secus fulcientem? haec et alia mille portenta tu facie ad faciem uidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat et nescis? uae tibi, infelix! ecce, quibus phantasmatis constupraris, ecce, quas uanitates pro ueritate lambis et serpentinis poculis ebria de diptychio lapideo audes insultare matronali uerecundiae coniugis unici filii dei, quia illa iam non sub paedagogio legis, sed sub magisterio gratiae nec superba operibus nec fracta terroribus uiuit ex fide et spe et caritate, facta Israhel, in quo dolus non est, et audiens, quod ibi scriptum est: dominus deus tuus, deus unus est: quod tu non audiens in tam multos. fictos deos fornicationem tuam diffudisti.
Quomodo non sint tibi inimicae illae tabulae, in quibus secundum praeceptum est: non accipies in uanum nomen [*]( 22 cf. Ioh. 3, 45 23 Deut. 6, 4 26 Ex. 20, 7 ) [*]( 1 enigmatae L enigmate C 2 ee (corr. UI. 2 ex 8) C afferente (pr. f. in ras.) L auferente SlGlMb 7 splendidetenentem b 10 astam SG ast.ã (corr. ex astra) P3 11 implentem b 12 athlantem LCSG 13 fixo C utrisque L m utrinque C aliarpllmille L 15 demoniorum C 16 ue C phantasmatis LIMI phantasmatibus b 17 serpentini poculi b 18 dipticeo C dypticio LSG 19 pedagogio LCSG pędagogo b 21 nec] et C 23 non tu audiens G audiens non tu S 24 deos fictos C diffufldisti L'l )
429
domini dei tui, quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali uanitate mundandos etiam carneis oculis uerus in ueritate carnis exortus est, in fallaciae uanitate posuisti ? quomodo tibi non sit aduersum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum inlusionibus inquieta anima uentilaris? haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem dei, quando capies, quando sapies, quando amabis ? inmoderata es et foeda et contentiosa: tumuisti, euanuisti, uiluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. talis apud te fui, noui te. quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem dei pertinere, ex quo et per quem et in quo sunt omnia? unde hoc intellegis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent, qua humanae uitae societas continetur, erroris tui detestanda peruersitate nosse atque obseruare permitteris? in quibus mandatum primum est: honora patrem tuum et matrem tuam, quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione eadem atque itidem etiam ipse praecipiens. tu autem doctrina daemonica didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligauerint et hoc modo utique deo tuo inmundas conpedes inposuerint. hinc etiam consequens praeceptum, quod est: non moechaberis, ita uiolatis, ut hoc maxime in coniugio detestemini, quod filii procreantur, ac sic auditores uestros, dum cauent, ne feminae, quibus miscentur, concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. ducunt enim eas ex lege matrimonii tabulis proclamantibus liberorum procreandorum causa, et
[*]( 12 cf. Rom. 11, 80 19 cf. Ex. 20, 12; Ephes. 6, 2 . ) [*]( 3 carnalis L carnalis Cb fallatiae C fallacie L 4 tercium C 8 ffda G feda 081 trmuisti C 9 turbasti (s, b a m. 1 add. p) L 18 repmissionem L promissione P pmissionem SMG 19 daemoniaca (a med. m. 2 superscr.) L doemonica S02 demoniaca Cb 22 hinc etiam considerandum est quod sequens praeceptum sqq. L considerandum est in marg. add. SG, uncis incl. C est (-supra e er. et at adscr. m. 2) L 23 mechaberis C moechaberis (o s. l. a Dl. 1) L 27 proclamantibus (1 s. l.) C ) 430
uestra lege metuentes, ne particulam dei sui sordibus carnis adficiant, ad explendam tantum libidinem feminis inpudica coniunctione miscentur; filios autem inuiti suscipiunt, propter quod solum coniugia copulanda sunt. quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit apostolus, quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae ? quo ablato mariti erunt turpiter amatores, meretrices uxores, thalami fornices, soceri lenones. ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est: non occides, ex'eiusdem erroris peruersitate non seruas. dum enim times, ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem, hic formidans homicidium falsum, illic perpetras uerum. itaque si incurras in eum famelicum, qui mori possit, nisi cibum porrigendo subuenias? iam tu homicida teneberis aut lege dei, si non dederis, aut lege Manichaei, si dederis. quid? cetera decalogi praecepta quomodo seruabis ? an a furto abstineas, ut nescio quis panem seu quamlibet escam in suis uisceribus trucidandam deuoret potius quam tu, si possis, ei subripias atque ad officinam uentris electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in grauius incidat uinculum, et quo inciderat eruatur? porro si in eodem furto conprehendaris, nonne per ipsum deum tuum non te abstulisse iurabis? quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis: falsum iuraui per te, sf!d pro te, nisi uelles, ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem ? ita et illud mandatum legis: ne falsum testimonium dicas propter membra dei tui sic contemnis, ut ea non solum
[*]( 5 cf. I Tim. 4, 3 ) [*]( 2 affigant C ante ad leg. sed in LSMGb ad] ad (8. I.) SG, om. LM 4 ergo] aut C1 5 te om. b 7 talami Lx 9 est (ł-' super e er. et st add. m. 2) L 10 dum-men (membrum) in ras. C carnem L 12 perpetrans (n s. I. add. m. 2) LM illtl Cl familicum S 14 tene ris S tenueris G teneueris M: 16 a (s. I. m. 2) S 17 quodlibet GS1 19 curras pr. r s. l. C furtu SG deus tuus s. I. C nec LCG ne M neç S 20 quo C quod LSMGb 21 non LSGMb 25 illum LIG illud (— sujcra u exp. et d add. m. 2) S, (d ex t) M 26 sic (c s. I.) C ) 431
testimonio, sed et iuramento falso de conpedibus liberes. iam uero quod sequitur: non concupisces uxorem proximi tui debet apud te inpleri, et hoc unum uideo, quod nulla tui erroris necessitate uiolare cogaris. sed si nefas est coniugem concupiscere alienam, considera, quid sit concupiscendum se proponere alienis, et recordare deos tuos formosos et deas formosas praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum et illae a masculis: quibus excitatis in fruendam libidinem et in suos amplexus inhianter aestuantibus eruant ab eis illum deum tuum ubique conpeditum et tanta suorum turpitudine, ut solui ualeat, indigentem. nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum decalogi mandatum, unde potes, misera? nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula noua, ubi post falsam uictoriam falso triumpho tumescas? quod cum modo insana uanitate desideras et eandem terram gentis tenebrarum summa uicinitate substantiae tuae coniungi credis, utique rem proximi concupiscis. merito tibi est inimicum diptychium continens tam bona mandata multum errori tuo contraria.- nam illa tria, quae ad dilectionem dei pertinent, omnino ignoras, omnino non seruas; haec autem septem, ' quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris, aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris, aut. malum factum
[*]( 2 Ez. 20, 13 sqq. i ) [*]( 4 necessętate (i superscr. m. 1 e exp. m. 2) L 6 tuos deos C foimoijsos L2 7 formoijsas L2 praeuenit ee L ardentes GSMb 8 femininis (pr. ni s. I.) C 9 excaecatis L e:xcętatis SG excecatis M fruendi SMG inhianter (e s. u a m. 1) L, (h s. I.) M hinianter (e corr. m. 3 ex u) P hiijnianter (e s. u superscr.) S 10 eruant] seruant b 11 turpitudinem (exp. 11J. 2) L 13 potest SM potest G misera] misera (ser in ras.) L considera (sidera in ras.) M tibi] ubi CSGML1 15 com ClLx 17 coniungi (sec. n s. I.) L 18 concupiscas C 19 dypticium LSG dypticeum C 22 leditur CL1 lęditur (( add. m. 2) L 24 frangaris L'M I frangaris S frangseris G mala (m. 1 s. l. sup. bonQ) C ) 432
bona aliqua consuetudine horrescis, aut ipsa naturali lege, quam iniuste alteri facias, quod tibi ab altero fieri non uis, aduertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire conpellat et, dum sequeris, et, dum non sequeris, sentis, cum uel hoc facis, quod pati non uis uel ideo non facis, quia pati non uis.