Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui [*](3 cf. Rom. 4, 25 27 Dent. 21, 23 no ) [*](3 pena 81 paena G 8 honorifictentia 02 12 paene 81 poe. L ]3 mamcheorum LC 15 intellegitur L1 16 heretico LC 19 paenam S1 22 maledictionem (exp. m. 2) L benedictionem (ejp. m. 2) L benedictione (m er.) M 24 maledictionem L2 maledictione (m er.) M 26 uolui 81 2S mortales SG 29 qui om. C . )
409
mortalis, " aut "maledictus omnis moriens;" sed hoc est quod adserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam. non ut uere moreretur." clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem. quo dictum est: si tetigeritis. morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse. sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse. in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illam adtenderent sanabantur. *
Itaque fatemur ab inperitis dici aliud esse adfigi ligno. aliud in ligno pendere. sic enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut ludam dicant a Moyse maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primum nouerint, utrum ex ligno, an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est, quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis inperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis inretire. tales in eos cecideramus. tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.
Quae autem diuina Moyses lacessiuit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit? dixit enim et abiit: nihil sategit [*]( 7 Gen. 2. 17 14 cf. Num. 21. 9 . ) [*]( 2 prophetia C pensura (-- add. tn. 2) L 3 hereticos CL 4speciae (a erp m. 2) L 6 nihil ergo G nihil ergg S uere (s. Z. m. 1) C 7 quod C 13 sanandi 81 14 illum Sl attenderent L 18 primo C 19 ille om. b 20 commemorauerit SlG2 intellegere Lt 22 ue** natio L uaparatiol ueuatio C uenatio man. (in marg. add a m. 2) S 24 heseramus CLS sed (d s. l. a m 2) C 28 satęgit (k add. tn. 2) L sat egit C )
410
probare, . nihil curauit ostendere. nos autem scimus Moysen omnia uere diuina pie laudasse et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. felix enim cor acutum ad ueritatem, infelix contra ueritatem. non dixit "hominum nulli umquam deorumque pepercerit." sed "humanorum," inquit, "et diuinorum." si enim diceret eum deo non pepercisse, facile conuinceretur falsae criminationis, cum Moyses inueniretur ubique honorare ac praedicare deum uerum, qui fecit caelum et terram. si autem diceret nulli deorum pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. ut ergo insidias tenderet paruulis, dixit diuinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum cultu fugere inpietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana et pagani eis fauere aduersus nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia, multa uera et digna dixisse.
Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis [*](27 I Tim. 1, 1 sq. ) [*]( 1 ostendera X1 2 uera Cb 4 doceam (a ex o corr. tn. 2) L 5 fautus S hoc] ob hoc G 6 suo (o 8. I. a m. 1) L 9 inquidZ1 14 ita (s. I. a In. 1) S 18 aborrentem GL*SlMl 19 aduersum CSMG 20 demonia C 23 (et 27) demoniorum C cultores esse C 24 quo essent b heretici LCSG 27 ypochrisi S mendaci loquorum C 28 demones C fallatia C )
411
persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.
Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent. [*]( 8 Rom. 1, 25 16 I Tim. 4, 4 23 cf. Dent. 17, 3 27 Gen. 1, 16; PB. 135, 8 sq. ) [*]( 1 quod (corr. ex quos m. 2) SML quos G 3 ille CS uere LC 5 Îstę (, add. m. 2) L 8 dampnat C 10 rantasmatiR X1 fantasmatibus C phantasmatibus b 11 nouerint b 13 fantasmati LCSMG 15 apostolus aperte C aperto S 23 circQitQ b 24 angulas (8. a superscr. o a tJI. 1) L 27 potestate (bis) SGb )
412
diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus apud se totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium.
Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit. qui pendet in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem. [*]( 9 Ps. 148, 5 14 I Cor. 15, 40 ) [*]( 1 preuaricatrix S 2 potestas S'G celoruJD C 4 creator Lx non (s. I. m. 2) S 5 sint b aut pr.] aut?m L*Ml ' 6 ipsius] eius S 7 discessus (e in i corr. a m. 1) L 8 suffitiens C 11 loquębatur C 12 sunt (in ras; uid. corr. ex fiunt) S 18 eicaellunt L 15 iet 18) celestium C 16 ergo (r s. l.) S 17 celestem C 21 At inc. c. 12 in b atj ad LxSlMG reprehendere] sententiam respondere (sent. s. I. resp. in ras.) M rephendere LC 26 depromsit LK )
413
quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione
[*]( 9 cf. Hier. 17, 11 19 cf. Ephes. 2, 20 ) [*](1 nec (c s. I. a m. 11 L nunc ic s. I. a m. 1) C 3 (et 4) iu- ditium) C 11 di,rumpati dirumpat 6 quaestiones L 12 laquPum C 15 (et 16) promisit Ll promsit G prom»sit 8 17 turbaueris G turbaberis (be corr. ex ue) S turuaberis Ml 18 ad L'SlJ1'G super C 19 adtendit Sl 21 animv (v ex a fact. uid.) L animam SPGb a quo (a init. lin. m. 2 add.) L 23 ad*orat (d cum. o coni. tn. 2) L 25 mors (s s. I.) M est in corporis M ) 414
liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus est et: uetus homo noster confixus est cruci c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.