Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non [*](3 Matth. 10, 28 15 II Cor. 5, 14 sq. 16 Horn. 6. 6 17 Rom. 8. 3 II Cor. 5, 21 27 Deut. 25, 7 ) [*]( 1 animę (t add. m. 2) L mortem LSG morte (m er.) M 2 dampnetur C 4 occidere non possunt SG 5 et ante animam om. S 6 gehaennam S 8 spiritijalis C 10 agnicularis L'I 11 praedicatio SG pendet (e ex i corr. m. 2) LSJ-f 12 maledictum om. CSPG. lill marg. m. 2 add.) LM 13 si b 16 cruci (s. I.) S 17 de peccato de peccato SG. (alt. de pecc. exp.) M dampnauit C et (e in ras.) C 19 orretis S Ml 22 xpi corporis mortS b)

415
suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in Israhel.

LIBER QVINTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare non accipitis testamentum uetus? quia et omne uas plenum superfusa non recipit, sed effundit et stomachus saturus reicit ingesta. proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos testamento uetere satiati respuerunt nouum, et nos ex Christi praeuentione nouo referti respuimus netus. uos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, [*](1 Es. 56, 4 sq. ) [*]( 1 (et 7 et 10) isaiam C hec C 2 obseruauerint (i ex u corr.) M 3 eligerint LSX eligerent G 6 nomen enim S nom. erat G 7 hicj hic (i ex e corr. m. 1) C his (exp. m. 1) L his G, (h in ras.) S is b 8 displiceat S 13 offitium C cibicum L ciuia b 15 modolo L1 16 gerare L'Ml 21 Cap. XXX LPSGM 23 sthomacus L satunjs (us erp. m. 2) L 24 ueteri b 2:; praeuentione (sequente lac. decem litt.) M )

416
sed semi alterumque ex altero in uobis non tam repletur quam corrumpitur, quia et sema uasa numquam de dissimili inplentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut uini uino et mellis melle et aceti aceto: quibus dissimilia et non sui. generis superfundas, ut melli fel et aquam uino et aceto garos, non repletio uocabitur haec, sed adulterium. hoc ergo causa est, unde nos parum accipimus testamentum uetus. et quia ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta. sed diuiti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei testamenti ueteris et eius auctoris munera famaeque suae custos diligentissima nisi sponsi sui non accipit litteras. uestra sane ecclesia usurpet testamentum uetus. quae ut lasciua uirgo inmemor pudoris alieni uiri et muneribus gaudet et litteris. amator denique ille uester et pudoris corruptor Hebraeorum deus diptychio lapideo suo aurum uobis promittit et argentum, uentris saturitatem et terram Chananaeorum. hi uos delectauerunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam inmensis dotibus eius. haec uos inliciunt, ut in Hebraeorum depereatis deo post nuptias Christi. discite ergo iam nunc etiam falli uos et decipi falsis promissionibus eius. pauper est, egenus est, ne ea quidem praestare potest, quae promittit: nam si suae propriae coniugi, dico autem synagogae, nihil horum praestat, quae pollicetur. et quidem morem gerenti sibi per omnia et seruienti summissius quam ancilla, uobis praestare quid poterit alienis ab se et mandatorum suorum [*](16 cf. Deut. 8, 7 sqq. 17 cf. Ex. 23, *23 ) [*]( 2 corrumpitur (corr. ej: con m. 2) S 4 prim. et om. SG dissimilia] si dissimilia CM, (si s. I. a m. 1) M, si om. LlPxSG 6 aduterium Ll hoc] haec 01 hec (e corr. ex 0) Mb 8 acclesia C xpil sit xpi LCSG 9 conten*ta (p er.) C armatorum C amatori b (in mg. at amatorfl) 10 opes (s. I. m. 2) C 11 cvstos (v s. 0 scr. m. 1) L 12 uestra sane eccl.] uestrasan eccl. PSlG uris anecclesia L1 15 (et 19) hebreorum C dyptichio S dypticeo LlIflG dipticeo C dipticio b 17 chananeorum LCM questus C 19 uobis (erp. m. 2) L nobis SGM 23 sinagogae LC 25 sOmissius CL summisius M1 )
417
detrectantibus iugum superba ceruice? sed uos quidem pergite agere, ut coepistis, rudem pannum ueteri uestimento committite, nonum uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri seruite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum nec hominem: nobis soli Christo seruire permittite, eius tantum inmortali dote contentis et imitantibus apostolum, qui dicit: sufficientia nostra ex deo est, qui nos idoneos probauit ministros noui testamenti. Hebraeorum dei et nostra admodum di- * uersa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, inplere potest et nos ea fastidimus accipere. superbos nos aduersus blanditias eius Christi liberalitas fecit. ac ne incongrue me haec conparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit dicens: quae sub uiro est mulier uiuente, uiro alligata est lege uiri; si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege uiri. ergo uiuente uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; quodsi mortuus fuerit uir eius, non erit adultera alii coniuncta, per haec ostendens spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum se copulauerint Christo. quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, uidelicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. nobis uero in hoc quid opus est uel praecepto, quibus ex gentilitate conuersis ad Christum Hebraeorum deus non mortuus debet uideri, sed nec natus? sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet uideri defunctus, gentili uero idolum, [*]( 8 cf. Matth. 9, 16 sq. 7 II Cor. 3, Õ sq. 14 Rom. 7, 2 sq. ) [*]( 2 Cfpistis C uestimento] testamento Cl 8 meritis SlG 4 ippocentaurum LCSGM 5 equum] eum SlG ecum LlMl 7 qui (s er.) S quis G suffitientia L 8 probauit (ex prouabit corr.) M ministros (ni ex no) L 9 hebreomm C 12 christi s. I. S liberalitatjs (corr. m. 1) S 13 copasse (a. I. m. 2) C 17 inquid Ll adultera inquit C 18 alti (in ras.) C 19 alio S hoc b 20 spiritu in C post eos leg. maeehari C immortnis SGM 21 tum] cum b 22 precipue C 23 iudeis C super- sticionis C 26 nec natus] negatus SG iudeo C 27 idoneus Cb adoneusZ1 ) [*](XXV. Aok sect. e. ) [*](27 )
418
et unicuique quod est ueneratus ante cognitum Christum. nam si post idolatriae diuortia Hebraeorum quis deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a femina discrepauit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus, et uidete, si toleratis, nisi quia ipse est uestra patientia. Faustus nouo melle plenus respuit acetum uetus et Paulus aceto uetere plenus effudit dimidium, quo caperet infusum mel nouum, non seruandum, sed corrumpendum. uides enim, quod ait apostolus Paulus: seruus Christi Iesu, uocatus apostolus, segregatus in euangelium dei, ex melle nouo est; illud autem quod sequitur: quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ex aceto uetere. quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: oportet qu haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis? sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? nam pannum nouum et uestimentum uetus et uinum nouum et utres ueteres non duo testamenta significare, sed duas uitas et spes duas, ad duo uero testamenta intellegenda illam datam esse a domino similitudinem: propterea scriba eruditus in regno dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera, ex his, quae ante diximus recordetur, qui potuerit, uel certe recenseat, qui uoluerit. duas enim spes si quis habendas putauerit, ut et propter felicitatem terrenam et propter regnum caelorum deo seruiat, [*](11 Rom. 1, 1 sqq. 17 I Cor. 11, 19 19 lib. VIII 23 Matth. 13, 52 ) [*]( 2 dibortia M1 3 ade triti SG 4 discrepabit Ll marit L' 5 nubserit Ll 6 Cap. XXXI LSPMG 7 g (s. I. m. 2) L 8 pacientia C 11 dei christi b 16 audire substineret C 17 consularetur Lt hereses LC 19 satis om. SG repetere satis dicta C 24 dahe*sauro (n er.) M 26 recordetur (cor in ras.) L qui (i ex 0) L 28 deo seruiat] deseruiat SG )

419
haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. inde est et illud: nemo potest duobus dominis seruire, quod exposuit dicens: non potestis deo seruire et mammonae. uetus autem testamentum recte intellegentibus prophetia est noui testamenti. itaque et in illo primo populo sancti patriarchae et prophetae, qui intellegebant, quod agebant uel quod per eos agebatur, in nouo testamento habebant istam spem salutis aeternae; ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant, quia etsi nondum reuelabatur, iam tamen figurabatur; ad uetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta.

Illa uero est mirabilis inpudentia, cum Manichaeorum sacrilega et inmunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat: in quo aduersus sanctae ecclesiae uere casta membra quid proficit, nisi ut ueniat in mentem aduersus tales apostolica illa admonitio: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem, ne sicut serpens Euam fefellit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo? quid enim agunt isti euangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo seruamus, quando legem dei culpant nomine uetustatis et errorem suum laudant nomine nouitatis, quasi omnis uetustas fugienda sit aut omnis nouitas adpetenda, cum et [*]( 3 Matth. 6, 24 19 II Cor. 11, 2 sq. ) [*]( 2 pertubata C ammittet X3 4 mãmonae C 5 intellegentibus Ll 6 patriarcae LlM1 7 (9, 13) intellegebant Ll intellebant S 8 habebant] habent ClSG habentes b habentistam L habentestam (corr. ex habent istam) M 9 pertinebat b 10 figubatur C 11 ue.'tus (n er.) L 12 temporaria et cognitata S temporia cogitata Gl 14 dicta sunt C 15 miserabilis S 17 aecclesiae C 18 menbra C 19 ammonitie LSM 21 euam (a. l. m. 1) L 23 nobis ts. l. m. 2) C 24 accipimus PaSMXG1 castitate (ti s. l. m. 1) L 26 errorem] trorg 01 27 et om. b ) [*](27* )

420
mandatum uetus in laude ponat apostolus Iohannes et profanas uerborum nouitates euitari iubeat apostolus Paulus? te ergo, uera sponsa ueri Christi ecclesia catholica, adloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et seruus tuus positus in te dispensare cibaria conseruis meis: caue semper, ut caues, Manichaeorum inpiam uanitatem iam tuorum periculo expertam et liberatione conuictam. ille me quondam de gremio tuo error excusserat; expertus fugi, quod experiri non debui. sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc seruit liberatio mea, quia nisi mihi uerus et uerax sponsus tuus, de cuius latere facta es, in uero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me uorago fallaciae et terram factum serpens inreparabiliter deuorasset. noli decipi nomine ueritatis; hanc sola tu habes, et in lacte tuo et in pane tuo; in hac autem tantum nomen eius est, ipsa non est. et in tuis quidem grandibus secura es; sed appello in te paruulos tuos. fratres, filios, dominos meos, quos uel tamquam oua sollicitis alis foues uel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda uirgo mater. hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te, sed potius anathement, si quis eis euangelizauerit praeter id, quod acceperunt in te, nec relinquant uerum ueracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit [*]( 1 cf. Ioh. 2, 7 2 cf. I Tim. 6, 20 22 cf. Gal. 1, 9 28 cf. Col. 2, 8 ) [*]( 1 iohannes (e corr. ex i) M 2 Paulus om. 6. 3 uiri L1 100clesia C' alloquor C te (te exp. et superscr. m. 1 enim) L 5 conseniis (con s. I.) C 6 manicheorum (h 8. l.) C pericula OSGJJfPI periculo (o 8. a scr. m. 1) L 7 liberationem M, (m exp. m. 1) L conuincam Mt (corr. a m. 1) L 9 proficerint LXM 10 michi C de cuius] detius (?) C 12 obsoruuisBet Ll fallatiae C fallacie L 13 decipi (pi s. l. a m. 1) L 14 in ante hac s. l. a m. rec. C om. Lb 16 grandibus (n 8. I.) C es sed om. SG apępello (ap s. I.) L in te] inter b 17 filius SG 19 fetvs (v sup. o a m. 1) LM fętns CS 22 relinquant (pr. n s. 1.) L )
421
metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se. ibi uero quomodo possunt esse uerba ueracis in praedicatore Christi fallacis? contemne insultationes eorum, quia bene tibi es conscia promissionem uitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est ipsum sponsum tuum, quia ipse est uita aeterna.

Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem uentris et terram Chananaeorum. intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso mouearis, quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. es enim epistula apostolorum scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ad quae uerba illi uani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam ueteris testamenti, non intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. haec enim uerba. quae inperite amplectuntur, longe antequam per apostolos dicerentur et inplerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. propheta enim dixerat: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum. uideant, si non hoc est: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales hoc uolunt, ut carnaliter sapiamus. sed quia in conparatione lapidis, qui sine sensu est, caro [*]( 1 cf. Ps. 30, 20 12 II Cor. 8, 2 sq. 20 Ez. 11, 19 ) [*]( 1 alt. se (e in ras.) L 2 neracis (e in i corr.) L xpi (i in ras.) C 3 bene es tibi conscientia C bona tibi conscientia S bene tibi conscientia Gx 4 numeribus L 5 6st (st superscr. m. 2) L sponsum (8. l. m. 1) LMP,3 om. S 6 decipiunt L' 7 chananeorum LCSG 10 nec] ne S neç G dypticeo CP dypticio LSGM dipticio b reprehcnsa SG* reprsehenso L1 12 es] cst PSG, es (t er.) LM noatr* apostolorum] nri. S epistolarym (e init. ex a 111. 2) G nostra M 15 reprębendisse L'J. 17 eum ts. l.) C 18 quae (8. I.) M imperitiae Ly inter opostolos et dicerentur ras. decem fere litt. C 19 implerentur (n 8. I. a m. 1) L a (8, l. a m. 1) LM, om. PlSG 23 cor om. LCSMG )

422
sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. tu potius istos inride, qui dicunt et terram et ligna et lapides habere sensum et intellegentiore uita uiuere, carnes autem stolidiore et obtunsiore. unde non a ueritate, sed a sua uanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus morticinis. an forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas quam caprina pellis codicem istorum. haec tu misericorditer inride, ut eis inridenda et fugienda commendes; nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat? et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus loquitur: lapidem uiuum ab hominibus reprobatum. a deo autem electum et honorificatum. illis ergo erat lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis. quem reprobauerunt aedificantes, factus est in capite anguli. quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. lege sane etiam illud diptychium; ne timeas. plane sponsi tui est. aliis lapis ille significauit duram stoliditatem. tibi autem firmam stabilitatem. digito dei scriptae sunt tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam. ex hoc diptychio repellis adulterum, [*]( 16 I Pet. 2, 4 sqq. 25 cf. Ex. 31, 18; cf. Luc. 11, 20 26 I Tim. 4, 2 ) [*]( 2 (et 3) intellegens L1 4 intellegentiore Ll 5 obtu»siore (n er.) C ueritate* (ras. un. litt.) C 9 esse ossa SMG 10 archa S 11 I/listorum (in ras.) C 13 dypticio LS dipticeo C intellegis i1 17 ergo] autem LSMG 19 caput b 21 alienantur (i s. I.) L 22 etiam (s. I.) C dypticeum C dypticium L 24 digito enim b 25 eicit SG demonia C 26 demoniorum C cauteriatam habentium SG'lL'l cauterientium Gt 27 dipticio L1 dyptycio M dypticio SL5 dipticeo C )
423
qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. quinquagesimo enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus promissus paracletus. noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum noli esse sub lege, ne illam timore non inpleas, sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: nam non adulterabis, non homicidium facies. non concupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis est caritas. ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta ueniens commendauit, in quibus tota lex pendet et prophetae. in primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris diuinitatem, isto congregas societatem. quae duo praecepta ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum. o pudicum diptychium, in quo uetere figura ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum nouum, in decachordo psalterio tamquam pro te etiam neruos suos extensurus in ligno, ut de peccato damnaret peccatum in carne et iustitia legis inpleretur in te. o diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera! [*]( 2 cf. Ex. 20 5 cf. Act. 2, 1 sqq. 9 Eom. 13, 9 sq. 18 cf. Matth. 22, 37 sqq. 24 cf. Ps. 91, 4 26 cf. Rom. 8, 8 sq. ) [*]( 1 paraclaum LIMi paraclitum GSC 3 quam] quod b 5 paraclitus CS paraclaus Lx dypticium L dipticell C dyptycia M 11 sermone] uerbo Cl 14 autem] ergo S enim SlG est om. LP 15 diletionis L 18 tuarum nuptiarum C 22 (et 26) dypticium LSG typticeG C ueteris figure b 23 praenuntiauat Ml pręnuntiauit b 24 decatordo LCSG decachordo (h s. Z.) M 25 de om. L peccatum damnaret SGM 26 impleretTur (n eras.) C )
424

Iam enim mihi ad te est sermo, Manichaea congregatio fallax, et fallaciis inuoluta. itane multinuba tot elementis uel potius meretrix prostituta daemoniis et sacrilegis uanitatibus inpraegnata audes matrimonium catholicum domini tui crimine inpudicitiae lacerare? ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem et Atlantem laturarium. -illum enim dicis capita elementorum tenere mundumque suspendere; istum autem genu fixo scapulis ualidis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. ubi sunt isti? qui si uere essent. quando ad te uenirent occupati tanto negotio ? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua et otioso pane delicata post tantum laborem alteri digitos, alteri humeros confricares? sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia et parias phantasmata. cur ergo non respuas diptychium ueri dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente uagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia grauiora et honestiora reperientur, uel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit, ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba pueriles et in senibus animas nomine ueritatis inlectas miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut apostolus dicit, et a ueritate auditum suum auertentes ad fabulas conuertuntur? quomodo ergo sanam [*]( 23 cf. II Tim. 4, 4 ) [*]( 1 michi C manichea LSG 2 fallacibus S, (bu s. I.) G 3 pocius C demoniis C 4 impregnata SG matrimonium (s. I. m. 2) C 5 impudiciciae C mechos C splendidetenentem Gb splendidetenentem SlP splendi//tenentem (de er.) LM 6 athlantem LCSGJl laterarium (e corr. ex u) M 7 capite L' caput//eleffitorum (ut in ras.) M 8 flexo b subaiulare C1 tantum S'G 10 negocio C 11 adtrarent SlG attraherent 81 ociosa plane C 12 humoros (s. pr. o a m. 2 e) L 13 male demonia C J4 mendaxia L' paries b quur L 15 dypticium L dypticetl C 16 tuarum cogitationum C 17 mendatia C 18 honesteriora SG honestiora (h s. I.) M honestiora (i in ras.) C repperientur LaPSGMb 20 inseniles (les add. nr. 2) L 23 auertens Sl conuertentur LxMb ..ergo (il er.) C )

425
doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est. cum tota deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione uoluteris? annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset; nam etiam uir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum uel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis ipse tibi ueritatem nudam et propriam loqueretur. proprie igitur cantas deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur; non decet regiae uirgae seueritatem illa luxuriae mollitudo. huc accedit, quia non a te solus adamatus est; sequeris enim cantando et adiungis duodecim saecula floribus conuestita et canoribus plena et in faciem patris flores suos iactantia. ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quattuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. quem quomodo inmensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam inuenire potuistis. adiungis etiam innumerabiles regnicolas et deorum agmina et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis deum, sed de sua substantia genuisse.