Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quis autem potest, non dico una breui responsione, quales in hoc opere habere coartamur, sed quolibet ingenti uolumine omnia commemorare praeconia prophetarum Hebraeorum de domino et saluatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia, quae illis continentur libris, uel de ipso dicta sunt uel propter ipsum. sed propter excitationem quaerentis et delectationem inuenientis multo plura ibi per allegorias et aenigmata partim uerbis solis insinuantur, partim etiam facta [*](6 Gen. 31, 4 9 Gal. 3, 16) [*](2 abrahe S 4 hi ante iflii a. I. S 5 semle b 8 hinc (c add. m. 2) 8 9 dicte 8 13 xpo SG 15 uidemns Sl 18 quis] qui SCr 20 uel (e ex a) S uel de] uaelde G1 haebreas 0 22 qualis L 24 hebreorum CS 27 propter post sed om. C exercitationem OSltfG quaerenti C delectionem Cx 28 inuenienti (s er.) C enigmata LÒSltfG 29 facta (corr. ex facti) G )

336
narrantur. uerumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non conprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. quamquam et ex illis, quae figuris inuoluta sunt, si quaedam uelut, sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi uoces suas, ut cuiusuis obtunsi surditas erubescat.