Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hic forte dicant: "ostende nobis, ubi sit Christus ab Israhelitis prophetis praenuntiatus." quasi parua sit ista auctoritas, qua dicunt apostoli ea, quae in Hebraeorum prophetarum litteris legimus, in Christo esse conpleta; uel quod dicit ipse dominus de se illa esse conscripta. proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit; non apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. uerumtamen ut multa non colligam et hoc unum commemorem, quod eodem loco apostolus consequenter dicit: non potest autem excidere [*]( 5 Rom. 3, 21x 8 cf. Rom. 9, 4 11 II Cor. 1, 20 13 Rom. 10, 4 19 Gal. 1, 9 29 Rom. 9, 6 sqq. ) [*]( 2 praedicatum (alt.) LC 3 adhibentibus CSMGb 5 complexus L1 11 quodquod Lt dei (8. l.) S 12 paulus] popul'.. L1 13 etiam] sunt. Etiam sqq. b 17 elegam L1 22 israhehelitis C praenuntiatus (prse s. I.) S 23 hebreorum C . 25 hoc («. l. m. 2) C )

335
uerbum dei. non enim omnes, qui ex Israhel hi sunt Israhelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae? nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius — non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno — et semini tuo, quod est Christus: fortasse aliquis non tam inpudenter nollet hoc credere, antequam uideret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. nunc uero, cum hoc inpleri uideamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum milia: in semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut uel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere, uel de isto uero Christo prophetias Hebraeas, cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse ?