Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. [*]( 4 cf. I Cor. 15, 26 7 I Cor. 10, 1 sqq. 16 cf. Ioh. 6. 42 24 Ioh. 9, 39 ) [*]( 1 nouissimo fine C 3 iuditii C plabarur M1 appraehensa L appraehensa G adprehensa C 4 inimicam L 7 loquitur LSGMb quoniam b 9 moysen G moyse (n er.) Cy (y superscr.) M 10 sescam C 12 enim] autem Sb spiriTali (ri s. l. add. m. 1) L sequente C consequente eos b 15 quur L 16 apiritnaliter C 18 (et 20) spiritualem C 22 cur fi ergo 999 (fi s. l.) S xpf non et nubes C et om. LS1 23 quia (a 8. I.) S fnltiens C 25 ceci C ruhet] nubes (corr. ex rube) P3b )

358

Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris ? fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex [*]( 1 cf. Ez. 17, 1 8 cf. Hom. 8, 25 6 cf. Num. 14, 14 8 cf. Ei. 15, 23 sqq. 12 cf. Ex. 17 14 Num. 21, 8 Ioh. 8, 14 20 Ioh. 1, 29 23 Ex. 12, 46 Ioh. 19, 39 24 cf. Ex. 12, 22 sq. ) [*]( 2 s*perando C 4 cordae (exp. m. 2) L 5 aegyptom «S'6?1 6 amare L quia]qfli b 7 inimici (c in ras.) S ibi mihi (b ex n corr.) G 9 septinario bGM' 10 septiforme b 18 mortiferi. (s uid. er.) L v serpentam (v m. 1 superscr; e m. 2 easp.) L serpentium S G 15 eremo Ll 16 credit Eug. (ed. Kndll p. 271): credidit S credident LCGMb 19 ęuangelio C 20 peccata Cb 23 eius (s in ras.) S enim G inlinuntur Cl 24 pernities C )

359
quinquagesimo die post actum pascha: uenit spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione inpietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas : uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam, qualia credat in omnibus.

Uideat Iesum introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur. sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis. sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum — propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. uideat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora. quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, [*](1 cf. Ei. 20 2 cf. Act. 2, 1 aqq. 3 cf. Ex. 31, 10 Luc. 11, 20 11 cf. Pa. 24, 9 14 cf. Ios. 3 16 cf. Num. 13, 24 18 cf. Matth. 21, 31 20 cf. los. 2, 18 23 cf. Ios. 6, 7 sqq. ) [*]( c 1 ai/rrcum C uenita (& in ras.) S uenienti G 2 passione SHr 4 demonia CS osculis C 5 litteris illis Mb C quod 81 7 hostium L 8 /elatione (d er.) L 9 en! est b 10 mansuetos L 13 introducentem (du s. I. a m. 1) S populos S 15 est (s. I. m. 2) L 16 terram L 17 hierico LCM1 18 superuos C 19 celorum C 20 sannl. gnis S2 sanguis GS'?NI' 22 mvros (v s. o a m. 1) L mortalis L Eug (ed. Knoll p. 273) : mortales CSJIG 23 archa C cecidiase (e fin s. ra*. add. m. 2) C )

360
testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex inpiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur. mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis.