Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel - ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus [*]( 1 cf. Gen. 12, 1 sqq. 4 cf. Gen. 22, 6 10 cf. Gen. 32, 24 sqq. 24 Ioh. 1, 47 sqq. 27 cf. Gen. 28, 11 sqq. ) [*]( 4 sibi om. S 5 portabat b 6 adherebat LC 7 effigebatur 81G 9 uictorque LSG uictusque (corr. ex uictorq' m. 3) P 10 claudtl b 16 quo BIG euangelio fn add. m. 2) L 18 israhelitem SlG 21 ungens Mb 22 opportune SG comraemorauit illud C 25 (et 27) celum C )
Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant. sanam doctrinam non sustinens ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, quo id quod inuenero, auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.
Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod adprehensa cauda significat - posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius, [*](2 cf. n Tim. 4, 4 6 Ps. 118, 85 15 Gen. 37—47 21 cf. Ex. 4, 2 sqq. ) [*]( 2 conuertitur 81 8 ille L 4 quedam S 6 delect. (in mg. al. fabulationes) b 7 ubi L 8 anhelanti (h s. I.) SM anelanti LG 9 dampnationis C 10 occurrit (s. I. m. 2) S 11 quod C quod L 12 auidius (in ras.) S abide LGltfl sorbeam (b ex u fact.) SMG sorueam L sorbeatur b 14 (et 19) innuitur P3b 15 ęgypto C didicimus (alt. di s. l.) C 18 orbe (m er.) L erogatione (m er.) L 19 sibi om. LCb 20 serpente (m. er.) L 21 apprehensa GM cauda (d corr. ex s) MG post cauda seq. eius rursus uirga redditur in SMG 22 peractis] partis M 23 fuerat (in marU. m. 2 add.) L reparatione G )