Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, octauus et primus est.
Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia corpus Christi in.unitatem conlecta sublimat et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis [*]( 7 cf. Act. 10, 11 sq. 9 cf. Gen. 7, 2 14 cf. Es. 11. 2 sq. 17 Ephes. 4, 3 27 Matth. 12, 30 ) [*]( 3 ui] in b ut Sl (m. 2 &) magna fortitudinis Sl (rn. 2 corr. in magnA fortitudinem), magna fortitudine b sociaam M 4 tollerantem L •darcaitfifr 12 septiform#1 15 XL. VilllS 18 scismata SG sc*ismata (h er.) M 20 ennumeratur MSG numeratur C 25 collecti C 26 ecclesiam C collectam C sublimatur et perficitur P3b 28 a(j.ditus L )
Quod post septem dies, v ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.
Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos, cum in eam esset ingressus — unde intellegitur per centum annos arca fabricata — quid aliud hic uidentur centum anni [*](1 cf. Gen. 6, 16 17 cf. Gen. 7, 17 sqq. 26 cf. Gen. 5, 31; 7,9 ) [*]( 1 xpT (o in i corr.) S 2 archae S et tricamerata («. l. m. 2) C 4 preputium C tripartitam M 6 ideo (o s. l.) S arce (' qui LSlMlG 9 uno] in uno C una (a ex o) M cubitu LPM1 10 celesti C 12 in spe C spes L 14 consummata LCb 15 aecclesiae S ecclesie C 17 pernitiem GS quo GLiSI XL S 18 preceptis C 19 ammittitur LGSIM' 21 XL S 23 celestis C 24 annorum erat SG 25 sexcentos SGMb 26 C 8 )