Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra", sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae apuerit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit. os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere [*](4 Gen. 4, 9 sqq. 23 Gal. 3, 10 25 Gen. 3, 11 sq. ) [*]( 1 iudeonim C negotio Ll 5 deus] dlks C ad om. C 7 iudeos C 8 terra (m er.) L accepta X2 10 sanguine (m er.) L 12 excipere SMG 16 que C accipere GSM 18 Sst (st 8. l. add. fIł. 2) L aecclesia C que C 20 remissione LlSGx 21 persecutoris] peccatoris 81 nolentes Ll 22 êst (st add. 8. I. a m. 2) L 26 excipere SMG 27 operaueris 81GI 28 dara ibi Lx ) [*]( 22* )

340
operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in inpietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis auferetur uelamen, quod in lectione ueteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio ueteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen. quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit inpiis et incredulis. unde nec resurgens eis, a quibus erat [*]( 13 cf. II Cor. 3. 14 sqq. 14 cf. Matth. 27, 51 24 cf. Rom. 4, 25 25 n Cor. 13, 4 ) [*]( 1 que C sanguinem accipere b 3 suam om. C dare s. I. G 4 6at (st s. I. add. m. 2) L iudeorum C 6 azimum CSMG 7 que C 8 intelligende C iudeis C 11 aufertur C 19 que C 20 ipsam terra b 21 portabit 01 2G ei uirtute Pb 27 hec C 28 nec (8. 1. ) m. 2) S
341
crucifixus, adparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: ((quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi.

Gemens et tremens eris in terra. nunc ecce, quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis cbristianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat, nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondet deus? non sic, inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est non sic, quomodo dicis: non corporali morte interibit genus inpium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis adpareat [*]( 19 cf. Rom. 8, 6 ) [*]( 2 terra (pr. r 8. I.) G 5 terram L 7 merore LCSG 9 ai] si (i s. Z. a m. 2) S 10 faciae (bis) S facig (bis) G 11 terra (■— super a er.) SLG 15 terram S neç SG 16 et abscondi-sapit (infra text m. 2 adpos.) G 17 putet 81G 20 mortem (s. I. m. 2) C 21 inquid LM1 22 uindictas] uictam Ll exsoluit C' 23 interibit (b corr. ex u SMG 25 aufert b 28 iudea C )

342
fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno dominum interfecerunt.

Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari "commotio." contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in [*]( 3 Gen. 4, 15 17 Ps. 65; 9 18 Ps. 35, 12 19 Ps. 12, 5 20 PB. 15, 8 23 Ps. 29, 7 sq. ) [*]( 5 Bubiugate C subiecta b 6 eaquae L 7 caelebranda L 8 iudea C 13 caerarum L' 15 nec] ne LCSMG 16 naim id C: nai id L naiid M naid (d in ras; uidet. m er.) SG interpraaari L 19 ex»ultabant (s er.) M 20 nej nec Cb 21 dni b 24 eternum C 25 praestaisti L 26 tua a me b 29 manichei CL )

343
tantam blasphemiam caderent putando se esse naturam et substantiam dei. sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt. nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se conuerterent, id est sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum, atque ita per gratiam dei eidem peccato dominarentur. nunc uero et ipsi et omnes, qui diuersis erroribus contumaces resistendo ueritati exeunt a facie dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est in perturbatione carnali contra iucunditatem dei, hoc est contra Eden, quod interpretantur epulationem, ubi est plantatus paradisus. iam cetera pauca de multis breuiterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis inpediam.

Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis [*]( 10 cf. Gen. 4, 16 21 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Gen. 7, 23 ) [*]( 1 natura substantia; b 8 indei C 10 iuconditatem L eden 081G2 aedem L ęden M eden (n ex m) P eodem 81GI interpretatur epulationem LCM interpretatur epulatio b 11 paradysus S 15 querendum C 16 ea] eam LWG1 17 contemplerentur S, (in mg. m. rec. X cõplecterpntur) G contemplentvr (v sup. e a m. 1) M absconditioribus] abditioribus SMC2G 20 quae LSlGl moneant LCPGSb enoc C 24 liberatur (liber s. l. a m. 2) 8 25 passionem L signatur b 26 archa S )

344
construitur ad omne opus bonum semper paratis. quadratum enim quacumque uerteris, firmiter stat. quod sexies longa ad latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, quia in corpore humano Christus adparuit. quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur: sicut dicit apostolus: cor nostrum dilatatum est. unde nisi caritate spiritali? propter quod ipse item dicit: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo corda credentium dilatauit. quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta conpleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per euangelium diffamatus. quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra. qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam euangelicam consecrauit contestans legem non se uenisse solvere, sed inplere. legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus conputatur. quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in conpage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus siue ab eis, qui intus, siue ab eis, qui foris sunt, [*](1 cf. n. Tim. 2, 21 6 II Cor. 6, 11 7 Rom. 5, 5 11 cf. Act. 2, 1 sqq. 18 cf. Matth. 5, 17 21 cf. Gen. 5 Luc. 3, 36 sqq. 23 cf. Gen. 6, 14 sq. ) [*]( 2 ueteris 01 3 et decies-suam (s. I. m. 2) C deciens Z,M, £ l(r1 4 ostenditur C 7 nisi (8. I. m. 2) S om LM item ipse C 9 quinquęgesirno (sup. ę add. 0) G quinquage*simo (n er.) M post] propter SIGI 10 spiritum sanctum C 12 sexietS (n er.) L 13 seculi C 14 destityit l; destit*it (u er.) G quinta b 15 diffamatur C 16 XXX S surgit om. MSG deciens L 17 CCCtis S cubitis om. LSMG 20 undecies SG 21 tricenę SG triceni Lb 23 arche 8 24 tol*erantia (1 er.) L tomtantibus 3f )
345
cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis. est enim bitumen feruentissimum et uiolentissimum gluten significans dilectionis ardorem ui magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem.