Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

An forte parua sunt ista crimina et parui aestimanda ? solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa diuinarum scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis ueritatem. sed ideo sunt tamquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula caelestium paginarum, ut ibi quisque uideat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est et ex male uiuentium caeco more contemnitur. potuitne grauius diuinis eloquiis accusari auaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis et eius nomine appellaretur dicente apostolo: et auaritia quae est idolorum seruitus? potuitne maiore poena digna iudicari, quam ut inter illa crimina poneretur. quibus obsessi regnum dei non possidebunt? aperiant oculos cordis, ne frustra pateant. oculi corporis, et legant praedicatorem liberum ueritatis in eadem ipsa ad Corinthios prima epistula scribentem: nolite errare. neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. [*](1 I Coi. 5, 11 19 Col. 3, 5 24 I Cor. 6, 9-10 ) [*]( 2 nominatur et est EI aut auarus aut idolis seruiens j 4 nec cibum quidem F nec cibum p simul cibum M 7 fenus a 8 domini om. p, cf. p. 111, 5 9 existimanda PFGH 12 quicquid codd. praeter PF 13 admittit F 16 et om. GH ex om. Fr 20 maiori p 21 intra M 22 aperiantur oculi a 24 prima ad corinthios EHv prima epistola ad corinthios GI 25 fornicator F fornicarii Hy, cf. De bapt. IIII19, 26 )

111
quomodo ergo Cyprianus et alia similia frumenta dominica in illa tunc unitatis ecclesia cum auaris et rapacibus, cum his qui regnum dei non possidebunt, non laicis uel quibuscumque clericis, sed ipsis episcopis panem domini manducabant et calicem domini bibebant, cum idem apostolus praecipiat non eis commisceri et clamet cum eiusmodi nec quidem cibum sumere? an quia non poterant ab eis corporaliter separari, ne simul eradicarent et triticum, sufficiebat eis a talibus corde seiungi, uita moribusque distingui, propter compensationem custodiendae pacis et unitatis, propter salutem infirmorum et tamquam lactentium frumentorum, ne membra corporis Christi per sacrilega schismata laniarent?