Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed ecce non ego urgeo quemquam eorum sic intellegere; ipsi explicent, quemadmodum esse potuerit illa tunc ecclesia gloriosa sine macula et ruga, ubi esurientibus in ecclesia fratribus habere largiter argentum uolebant, ubi fundos insidiosis fraudibus rapiebant, ubi usuris multiplicantibus faenus augebant, ubi tantis erant iniquitatibus inuoluti, ut per illas regnum dei non possiderent. quodsi gloriosa ecclesia sine macula et ruga in eis solis computabatur, qui maerebant et gemebant illas iniquitates quae fiebant in medio eorum, unde etiam secundum sancti Ezechielis prophetiam tales proprio signo. signari meruerunt, ut a uastatione et perditione iniquorum tutissimi euaderent, desinant calumniari bonis non operantibus mala per morbidam cupiditatem, sed tolerantibus propter pacificam caritatem, quibus dictum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. nam propterea spiritus sanctus per memoratum Ezechielem prophetam tali uerbo designauit [*](5 cf. I Cor. 5, 11 14 cf. Eph. 5, 27 15 cf. Cypr. de lapsis c. 6 22 cf. Ezecb. 9, 4 sqq. 26 Matth. 5, 9 ) [*]( 4 sed et Hv 5 domini om. H 6 quidem om. p cibum quidem F\' ciuum Drtil 9 moribusque] et moribus M 11 latentium M 13 ego non f illorum EGHv, om. I 17 foenus D fenus FGHv 18 inuoluti iniquitatibus y 19 non om. M 20 et pr.) aut FIv 22 iezechielis DPG ihezechielis H 27 ipsi om. a proptera D 28 iezechielem DMPH ezechiel EI )

112
malos, quos in unitate tolerant boni, ut eos in medio bonorum diceret constitutos, quia si bonos diceret in medio malorum, illi quasi extrinsecus et forinsecus esse uiderentur. gemunt, inquit, et maerent iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum, ut illos iniquos non solum non exclusos, sed etiam inclusos cogitaremus.