Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Ecce quemadmodum ad hanc sententiam uenit apostolus, cuius ultimam particulam ponendam credidit Parmenianus dicens esse scriptum: auferte malum ex uobis ipsis. quod utique, inquit, si bonis et integris non noceret, non iuberetur auferri. quae autem superius dicta sunt unde ad hoc uentum est praetermisit, quibus utique ad id quod persuadere cupiebat, separationem a malis fieri corporaliter oportere, poterat adiuuari dicente apostolo: cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. cur ergo non commemorauit quod eius intentionem maxime adiuuare posse uidebatur? cum enim uehementer instet, ut a male uiuentibus corporalem separationem faciendam esse persuadeat, cur non adhibeat apostoli testimonium dicentis: si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus (aut ebriosus) aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere, nisi quia uidit, si hoc diceret, posse sibi responderi: \'itane uos, etiamsi fornicatores et idolis seruientes aut non habetis aut eos ignoratis, nullum auarum aut maledicum aut ebriosum aut rapacem inter uos uidetis et nostis? cur ergo cum talibus contra praeceptum apostoli non solum cibum mensae uestrae sumitis, sed etiam cenam mensae dominicae communicatis?\' hoc ergo Parmenianus, quantum arbitror, euitare conatus est ne sibi responderetur, ut id non poneret quod pro eius causa ualidissime sonare uideretur. nam hoc epistulae apostolicae capitulum si eum fugisset et ei non occurrisset, non ex eius ultima parte poneret: auferte malum ex uobis ipsis.
Sed nunc, quia hoc diximus, fortasse isti audebunt negare habere inter se auaros aut maledicos aut ebriosos aut rapaces, [*](3 epist. Parm. cf. p. 99, 2 8. 13 I Cor. 5, 11 26 I Cor. 5, 13 ) [*]( 3 ex] a F 4 inquit utique v inquid D, om. EI 8 huiusmodi β ne quidem] nec Ma sumere simul M 9 non commemorauit ergo P 12 adhibet a testimonium apostoli MPa, cf. p. 24, 29 13 nominatur et est EI pr. aut om. a 14 aut ebriosus v, om. codd. 15 ne quidemj nec a ciuum D 17 etialtlsi] etiam MFGHv et Em2I, om. Em1 habentes Pm1 18 nullumne EGI 20 ciuum D 21 cenam om. F 23 pro om. M 26 ex] a F 27 audebant Pml 28 haberi y )
An forte parua sunt ista crimina et parui aestimanda ? solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes ea non in statera aequa diuinarum scripturarum, sed in statera dolosa consuetudinum suarum. quidquid enim sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis ueritatem. sed ideo sunt tamquam sincerissimum speculum proposita hominibus oracula caelestium paginarum, ut ibi quisque uideat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte magnum est et ex male uiuentium caeco more contemnitur. potuitne grauius diuinis eloquiis accusari auaritia, quam ut idolatriae demonstraretur aequalis et eius nomine appellaretur dicente apostolo: et auaritia quae est idolorum seruitus? potuitne maiore poena digna iudicari, quam ut inter illa crimina poneretur. quibus obsessi regnum dei non possidebunt? aperiant oculos cordis, ne frustra pateant. oculi corporis, et legant praedicatorem liberum ueritatis in eadem ipsa ad Corinthios prima epistula scribentem: nolite errare. neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. [*](1 I Coi. 5, 11 19 Col. 3, 5 24 I Cor. 6, 9-10 ) [*]( 2 nominatur et est EI aut auarus aut idolis seruiens j 4 nec cibum quidem F nec cibum p simul cibum M 7 fenus a 8 domini om. p, cf. p. 111, 5 9 existimanda PFGH 12 quicquid codd. praeter PF 13 admittit F 16 et om. GH ex om. Fr 20 maiori p 21 intra M 22 aperiantur oculi a 24 prima ad corinthios EHv prima epistola ad corinthios GI 25 fornicator F fornicarii Hy, cf. De bapt. IIII19, 26 )