Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios epistula locutus est apostolus, et ibi tamen significauit, quanta caritate in quemquam debeat ecclesiastica uindicta procedere. hoc est illud, quod isti non intellegentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quia uero isti non in misericordia emendare nouerunt, et Caeciliani innocentiam saeuis suspicionibus insectati sunt et Optati Gildoniani potentiam oleo fallacis adulationis unxerunt. nam si propter uinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem ueram atque catholicam in orbis terrarum sancta unitate dirrumperent aut certe a maioribus suis nefaria caecitate dirruptam ita dolerent, ut saltem aput se experti, quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis extinguerent.
Sed ad illius primae ad Corinthios epistulae consequentia redeamus. cum dixisset apostolus: tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, etiam atque etiam commendans humilitate lugentium hoc debere fieri, non superbia saeuientium, continuo subicit: non bona gloriatio uestra uel per exprobrationem pronuntiationis: bona gloriatio uestra. sic enim nonnulli et maxime Latini codices habent, cum eadem in utroque sententia teneatur. non enim metuendum est, ne quis intellegat [*]( 7 epist. Parm. Ps. 140, 5 20 I Cor. 5, 5 24. 25 I Cor. 5, 6 ) [*]( 3 de om. Dml alio aliquo MEFI 5 quemquem G quemque v 8 impinguet p 9 quia] supra hanc uocem script. At Dm3 10 uoluerunt F suspectionibus Fml 11 fallacis oleo Ma 14 ueram] christianam Ma orbis MPF orbe (-em HI) Dji sanctamque unitatem (3 15 dirumperent Dm2PEFI disrumperent MGHv moioribus D . 16 diruptam PEFI dirutam G disruptam Hv saltim F 18 pacem Dml 19 Sed et ad v consequentiam MF sequentia EGI 24 subiecit Ma )
105
laudando eum dixisse: bona gloriatio uestra, cum et superisu dixerit: inflati estis et non potius luctum habuistis et hic continuo subiungat: nescitis quia modicum fermenti totam massam corrumpit, quod ad ipsam inanis gloriationis corruptionem congruentius referri potest. superbia quippe uelut ex uetustate primi hominis, qui superbia lapsus est, quasi fermentata et corrupta mente facit elatos in unam consparasionem, qui sibimet in eam simili iactantiae uanitate consentiunt. et gloriari quidem non de peccatis suis, sed super alterius peccata tamquam ex comparatione innocentiae suae, modicum uidetur fermentum, quia etiam de suis iniquitatibus gloriari multum fermentum est; sed et illud modicum totam massam corrumpit. cadit enim superbus merito superbiae et incipit etiam peccata sua defendendo uelle gloriari. quod praeuidens idem apostolus dicit: quapropter qui se putat stare caueat ne cadat, etiterum:sipraeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. quid est lex Christi nisi: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? quid est lex Christi nisi: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis? quod ergo hic dixit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, hoc alio loco ait: sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. nam et in illo Pharisaeo modicum fermenti esse uidebatur, quia peccatorem non solum
[*]( 2 I Cor. 5, 2 3 I Cor. 5, 6 15 I Cor. 10, 12 16 Gal. 6, 1-2 20 Ioh. 13, 34 22 Ioh. 14, 27 24 Epb. 4, 2-3 ) [*]( 1 eos Fv 3 fermentum Ma 5 uelut om. v 6 labsus D 7 conspersionem MPm2Hr 8 ea G 9 sed et F 11 de suis etiam (om. G) Mo. 13 superbiae suae (3 defendendo peccata sua M 15 ait y putat] existimat Fm1 caneat] uideat p 21 uos om. FGH/v inuicem diligatis DMPE et F, qui uerba quid est-diligatis in mg. exhibet diligatis inuicem cet. v, cf. De bapt. III 19, 26 22 alt. meam om. a 27 fermentum a ) 106
non dolebat, sed super eius peccata de suis se meritis extollebat. sed descendit ille confitens peccata sua iustificatus magis quam ille Pharisaeus iactans merita sua, quoniam qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. sequitur ergo apostolus et dicit: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio sicut estis azymi. quid est (ut sitis* et quid est \'sicut estis\', nisi quia erant ibi tales, erant ibi non tales, quos ut tales essent exemplo talium commonebat? tamen omnes in uno tamquam eosdem ammonet, ne illi qui tales erant desperarent de his qui nondum tales erant et eos ad compagem corporis sui non pertinere arbitrarentur; tamquam enim eosdem ammonet, cum dicit: (ut sitis sicut estis.\' nouerant enim et illi qui iam sic erant et ammonente apostolo magis magisque nosse debebant sufferre illos qui nondum sic erant, ut sufferendo inuicem in dilectione seruarent unitatem spiritus in uinculo pacis et inuicem onera sua portantes implerent utique legem Christi. et quoniam dominus noster Iesus Christus ad docendam humilitatis uiam usque ad mortem crucis humiliari dignatus est et tamquam medicus aegrotantes ita cum dilectione pertulit peccantes de quibus dixerat: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, statim principale proposuit exemplum dicens: etenim pascha nostrum immolatus est Christus, ut tantae humilitatis exemplo discerent expurgare uetus fermentum, id est quidquid in eis superbiae de uetere homine remansisset. itaque, inquit, diem festum celebremus, non utique unum diem sed totam uitam, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae
[*]( 3 Luc. 18, 14 5 I Cor. 5, 7 15 cf. Eph. 4, 2-3 16 cf. Gal. 6, 2 18 cf. Phil. 2, 8 20 Matth. 9, 12 22 I Cor. 5, 7 25 I Cor. 5, 8 ) [*]( 5 et apostolus M 6 conspersio MPm2a. azimi codd. 8 commonebatur M 9 admonet Fr, item lin. 12 11 sui corporis a 12 enim om. a 13 admonente Fv 14 nosce M sufferte Pm1 15 dilectionem Pm1 17 et om. Ma quoniam DP quam M quia H qua cet. v 21 statimque y 22 pasca FG 24 quicquid codd. praeter PF 25 ueteri a 26 unam v 27 nequitiae (s. scr. uel malignitatis) M ) 107
et malignitatis, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. malitia quippe est et malignitas uelut de alieno peccato gloriari, quasi tunc debeat de iustitia sua quisque gaudere, cam alium iustum non esse conspexerit. sinceritas autem est et ueritas, etiam si proficit aliquis, meminisse quid fuerit et multo magis misereri lapsorum, quandoquidem ipse erectus est a lapsu suo per Christi misericordiam, qui sine ullo suo peccato se pro peccatoribus humilauit.
Sed ne perniciose relinquantur et quasi dissimulanter neglegantur aliena peccata, quod est non minoris crudelitatis quam illud superbiae, sequitur et dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus. alioquin debueratis de hoc mundo exire; id est si a peccatoribus huius mundi qui praeter ecclesiam sunt uos cohibetis, debueratis de hoc mundo exire. opus enim uestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini; quod fieri non poterit, si eorum conloquia conuictumque fugiatis. nunc autem, inquit, scripsi uobis non commisceri. si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. [*]( 11 I Cor. 5, 9-10 19 I Cor. 5, 11-13 ) [*]( 1 azimis codd. 3 gaudere quisque M 4 esse non MPmlEFGv non conspexerit esse HI et ueritas est MPa 5 quod P 6 labsorum Dml labsu Dml 7 peccato suo M pro] a H, om. DMPmlF 8 humilianit Dm2MPa 10 non est GT 11 et sequitur et F 12 utique (jiavttDi;) om. FHf 14 exisse My 15 id est—mundo exire om. Ma ecclesia D 19 inquid D 20 nominatur M nominatur inter (et est inter EI) uos a 22 hebriosus F nec Mm2a. cibum quidem j 23 simul om. M )
108