Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Postremo si prophetae posteros monuerunt, ut se ante tempus ultimae uentilationis a paleis corporaliter separarent et tali separatione cauerent tangere immundum et cum facinerosis non introirent, cur hoc non fecit Paulus apostolus? an palea non erant qui non ex ueritate, sed ex inuidia Christum annuntiabant? an immundi non erant qui non caste euangelium praedicabant, quos in illius temporis ecclesia fuisse testatur et cuius excellentissimam caritatem omnia tolerantem etiam posteriores imitati sunt? an immunditia non est auaritia, quam Cyprianus corde non tetigit et tamen inter auaros collegas pacatissime uixit? obsurduerat uidelicet aduersus uerba psalmorum, ut sederet in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis introiret, odio non haberet curiam malignorum et cum impiis sederet. an non erat conuenticulum uanitatis in eis, qui esurientibus in ecclesia fratribus largissimo argento nitere cupiebant? an non erant facinerosi, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant? an nequissimi et impii non erant, qui usuris multiplicantibus faenus augebant? ille uero lauabat cum innocentibus manus suas et circumdabat altare domini. ideo quippe tolerabat nocentes, ne desereret innocentes cum quibus manus lauabat, quia diligebat speciem domus domini, quae species in uasis honorabilibus [*]( 9 cf. Esai. 52, 11. Ps. 25, 4 11-12 cf. Phil. 1, 15. 17 14 cf. I Cor. 13, 7 18 cf. Ps. 25, 4-5 20 aqq.] cf. Cypr. de lapsis c. 6 24 cf. Pa. 25, 6 26 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 1 uitam longe positorum p nosce M 2 separentur v 3 noti] non MF, om. p 9 facinorosis MPa 10 apostolus paulus y 15 est om. F 17 obsorduerat P 18 facinorosis MPa 19 non om. D 20 uanitatum F 22 facinorosi MPa 23 an] an non erant P et impii om. v 24 fenus PEI foenus DM fenus cet. manus (om. I) suas cum innocentibus p 27 species] add. est F ) [*]( 9x )

132
erat. in magna autem domo non solum aurea uasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. et illa quidem sunt in honore, illa autem in contumelia. et mundabat semet ipsum ab huiusmodi, ut esset etiam ipse uas in honore sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum paratum, nec propter uasa quae erant in contumelia se a domo magna separaret, sed eos in unitate illius domus arguens tolerabat a quibus se non imitando mundabat.

Sed nouit ponere Parmenianus uerba prophetae dicentis: non sedi in conuenticulo uanitatis et cum facinerosis non introibo. odio habui curiam nequissimorum. lauabo cum innocentibus manus meas et circumdabo altare domini, ut audiam uocem laudis et enarrem omnia mirabilia tua. domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam \'meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus. nouit haec ponere Parmenianus et non curat aduertere, quemadmodum his uerbis sine ullo diuisionis nefariae sacrilegio seruiatur. species enim domus et locus tabernaculi claritatis dei in uasis est ut dixi non omnibus, quae tamen in una domo magna sunt, sed in his quae sunt in honore sanctificata, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. in his quisquis dilexerit speciem [*](1 II Tim. 2, 20 5 II Tim. 2, 21 10 epist. Parm. Ps. 25, 4-10 21. 25 cf. Ps. 25, 8 24 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 erat] fuit EI, om. F uasa sunt aurea (aurea sunt GH) (5 3 honorem DFHv autem] uero f contumeliam Dm2FHv, cf. infra et De bapt. IIII 13, 19. Cresc. IIII 26, 33 4 ipse om. Gv 5 honorem PFHv 6 contumeliam Dm2FHv 7 magna domo f separabat MPa, cf. e. gr. p. 128, 8. 171, 21 10 in] cum a concilio a facinorosis MPa 11 iniquiasimorum FH malignorum EI 13 uoces Fv laudis] add. tuae M 14 domine om. FH 19 repleta GH hoc Ma 23 non] add. in GHv 24 iis v bjnorem Dm2Hv domino utilia GHv 25 parata semper M )

133
domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, tolerat ea quae sunt in contumelia nec propter haec relinquit domum, ne fiat ipse non uas in contumelia, quod tamen in domo toleratur, sed stercus quod de domo proicitur, et propter ipsam temporalem cum malis in una domo congregationem orat dicens: ne simul perdideris cum peccatoribus animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam, in quorum manibus delicta sunt, dextera eorum impleta est muneribus, hoc utique orans, ne simul pereat cum his cum quibus eum simul uiuere caritas iubet, cuius sacrificium praemisit dicens: domine, dilexi speciem domus tuae et locum tabernaculi claritatis tuae. quia enim dilexi speciem domus tuae, et propter ipsam dilectionem tolero uasa quae sunt in contumelia, quia caritas omnia tolerat, ne simul cum eis perdideris animam meam. nonne apparet in his uerbis uox illorum, qui per Ezechielem prophetati sunt gemere et maerere ob iniquitates populi quae fiebant in medio eorum et, quia erant uasa in honore, proprium signum accipere meruerunt, ut, cum illi omnes inciperent uastari atque deleri, non deus perderet cum peccatoribus animas eorum? isti autem infelices, qui se ab omnium malorum congregatione tamquam triticum a paleis purgatos esse praesumunt, per istam uanitatem praeiudicauerunt sibi, ut in populis quibus praesunt iniquissimas et flagitiosissimas turbas non audeant corripere ut corrigantur, ne per hoc cogantur confiteri quod mali sunt et dicatur eis: \'certe tritico purgato loquimini: cur ei per has [*](6 Ps. 25, 9-10 11 Ps. 25. 8 14 cf. I Cor. 13, 7 16 cf. Ezech. 9, 4 sqq. 18 cf. Rom. 9, 21. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 tolerabat M 2 contumeliam Dm2Hv relinquid Dtnl 8 contumeliam Hv 5 congregationis Dm1 8 repleta a 9 orat Gr iis v 10 iubet] omnia tolerans hortatur Gf cnius-lin. 14 omnia tolerat om. G cuius-lin. 15 animam meam om. EHI 14 contumeliam Dm2v 16 iezechielum DmlP iezechielem Dm2M 18 honorem Dm2EGHv 19 deus non v 20 autem] add. sunt Ma 21 omni f congregationes Dm1 22 purgatum EGI istam] add. enim Ma 23 praeiudicarunt v 25 quod] quia a 26 ei om. Ma )
134
uoces tantam paleam commixtam esse fatemini?\' et ideo, quia iusti non sunt, non emendant et arguunt in misericordia, sed oleo adulationis impinguant capita eorum quibus ipsi esse capita uolunt, quoniam sub uno capite quod in caelo est in unitate corporis quod per totam terram est esse nolunt, ut merito plebibus eorum dicatur: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt et conturbant semitas pedum uestrorum.

Qui ergo non uult sedere in conuenticulo uanitatis, non euanescat tyfo superbiae quaerens conuenticula iustorum a totius orbis unitate separata, quae non potest inuenire. iusti enim per uniuersam ciuitatem quae abscondi non potest, quia super montem constituta est — montem illum dico Danihelis in quem lapis ille praecisus sine manibus creuit et impleuit uniuersam terram —, per totam ergo istam ciuitatem toto orbe diffusam iusti gemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum. non ergo quaerat separatos iustos, sed cum ipsis potius in malorum temporali commixtione concorditer gemat. non enim sedebit in conuenticulo uanitatis, quia ibi sedebit ubi conuersatur, audiet autem dicentem apostolum: conuersatio nostra in caelis est. ibi cum facinerosis non erit, ibi curiam nequissimorum non patietur, ibi cum impiis non sedebit. in tali spe habitet, ut ad rem cuius nunc habet spem peruenire aliquando mereatur. non enim iam resurreximus sicut Christus [*]( 2 cf. Ps. 140, 5 6 Esai. 3. 12 9. 18 cf. Ps. 25, 4 12 cf. Matth. 5. 14 13 cf. Dan. 2, 34-35 16 cf. Ezech. 9, 4 20 Phil. 3, 20 21 cf. Ps. 25, 4-5 ) [*]( 1 paleam commixtam] commixturam p 3 inpingant M capita nolunt esse G nolunt capita esse H capita esse uolunt v 4 nolunt MEFI 5 est om. M 9 concilio y 10 tyfo Dml typho v typo (tipo G) cet. a om. MPEGHI 12 enim] autem fi per] sunt per Ma 13 supra GHv danielis MFGHIv 14 quem] quo Ma, cf. Petil. II 38, 91 praecisus om. EGHI implebit Dml 15 ergo] igitur y 16 sunt F sunt uel fiunt H 17 quaerat] quis EGHI quaerat quis Fv 19 conuersalntur P 20 nostra conuersatio F nostra autem (enim H) conuersatio p 21 facinorosis MPa exit F 23 habitabit EI nunc om. a speciem P )

135
aut iam cum illo sedemus in caelestibus, et tamen quia talem spem nobis dedit et per ipsam spem iam quodammodo ibi conuersamur, dicit apostolus: si autem resurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite, ubi Christus estin dextera dei sedens. quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. in illa uita nostra, quae abscondita est cum Christo in deo, non sedemus in conuenticulo uanitatis, quia, sicut idem apostolus dicit, simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus, sed in spe, nondum in re. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. quam patientiam isti miseri perdiderunt et festinantes se ante tempus uelut a palea separare se ipsos esse leuissimam paleam uento ablatam de area demonstrarunt. quod ergo ait Sapientia teneamus: qui autem me audit, habitabit in spe et silebit sine timore ab omni malignitate. dum ergo habitamus in spe cogitantes non quod sumus sed quod erimus, quia filii dei quidem sumus, sed nondum apparuit quod erimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, in tali spe habitantes, quia haec habitatio cogitationis non habet malos, nec conuenticula uanitatis nec facinerosos nec iniquos nec impios patimur; et eos tamen non in spe, sed in re quae uidetur patimur, in [*]( 3 Col. 3, 1-3 10 Eph. 2, 6 11 Rom. 8, 24-25 17 Prou. 1, 33 20 I Ioh. 3, 2 ) [*]( 4 ibi P 7 est] sunt M in illa-in deo om. EGI 9 idem om. 1 dicit apostolus 1 10 alt. simul] simul nos p 12 quis uidet EmlFv 13 uidetur F 15 dederunt M 17 quid M 18 habitat F 19 cogitemus EGI 20 quid-quid v simus M dei om. H, post sumus habet I quidem dei EFv 21 quia] quoniam F 23 tali] add. ergo F 24 cogitationis om. f 25 facineros Dml facinorosos MPa 26 non om. P sed in re Em2, om. cet. v uidentur D non uidetur P Hv (res quae uidetur est congregatio catholica; cf. p. 50, 25 et De bapt. 115, 24 ecclesia ... antiqua res est) )
136
congregatione catholica toto orbe diffusa, donec transeat iniquitas, donec tempore messis zizania colligantur, donec ultimo uentilabro a frumento palea separetur, donec pisces boni a piscibus malis, cum quibus intra eadem retia congregati sunt, in litore seligantur, donec haedi ab ouibus, cum quibus sub uno pastore in eisdem pascuis tamdiu pauerunt, ad sinistram in ultimo segregentur.