Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

In hac uelut angustia quaestionis non aliquid nouum aut insolitum dicam, sed id quod sanitas obseruat ecclesiae, ut, cum quisque fratrum id est christianorum intus in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecipit dicens: ut non inimicum eum existimetis, [*]( 4 I Cor. 10, 27 7 I Cor. 5, 11 11 cf. I Cor. 5, 13 12 I Cor. 5, 11 25 II Thees. 3, 15 ) [*]( 1 id om. Hv per apostolum iuberi I 2 quibuslibet Gv 4 loco dicit a 5 uos] uero M 7 inquit om. Ma cibum quidem GI simul om. a 8 itaque cibum sumere om. a 9 cum eis om. GHv in (om. I) Christum crediderunt I in om. M aput quos om. Ma 10 quodj quae a 12 nominatur aut] n. et est MEI pr. aut om. p 14 sumere cibum Hf ante tempus] tempore F 15 uoluerimus Em2GHI 18 sumpturi Dm3 sumemus H sumere cet. v quod] quidem Eml, om. I quod quidem Gv prohibet apostolus EmlFIv 20 id om. a obseruet MmlF 24 ipse om. F 25 inimicum non Ma )

115
sed corripite ut fratrem. non enim ad eradicandum fit, sed ad corrigendum. quodsi se non agnouerit neque paenitendo correxerit, ipse foras exiet et per propriam uoluntatem ab ecclesiae communione dirimetur. nam et ipse dominus, cum seruis uolentibus zizania colligere dixit: sinite utraque crescere usque ad messem, praemisit causam dicens: ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. ubi satis ostendit, (ut), cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet. id est quando ita cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus uel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae, in qua tanto est efficacior emendatio prauitatis, quanto diligentior conseruatio caritatis. tunc autem hoc sine labe pacis et unitatis et sine laesione frumentorum fieri potest, cum congregationis ecclesiae multitudo ab eo crimine quod anathematur aliena est. tunc enim adiuuat praepositum potius corripientem quam criminosum resistentem; tunc se ab eius coniunctione salubriter continet, ut nec cibum cum eo quisquam sumat non rabie inimica, sed cohercitione fraterna; tunc etiam ille et timore percutitur et pudore sanatur, cum ab uniuersa ecclesia se anathematum uidens sociam turbam, cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest inuenire.