Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed dicet aliquis: \'quomodo ergo praecipienti apostolo poterimus oboedire qui ait: cum eiusmodi nec quidem cibum simul sumere? si enim solam cordis separationem ab eis faciendam esse praeciperet, non diceret: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, id est eis qui christiani non essent, de quibus postea dicit: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. cum ergo de tali separatione praecipiat, quae non fit ab eis malis qui christiani non sunt, sed ab eis qui christiani sunt, cordis autem separatio ab omnibus malis facienda est ac per hoc et ab eis malis qui non sunt christiani oportet nos corde separari, [*](4 I Cor. 5, 13 17 I Cor. 5, 11 19 I Cor. 5, 9-10 22 I Cor. 5, 12-13 ) [*]( 4 ex] a F 6 disputauimus M 7 illo tempore f) 8 recentissima eres erant Dml (corr. m2) recentissima hae(he-)resis erat MPa, cf. Cresc. III 45, 49 rebus tam recentibus firmiori F 10 connectitur MEFv alios] eos v 12 sanctae ecclesiae 1 13 sequar Dml hoc p 16 dicit EFGHI ergo om. Ma 17 ait] uetat 1 18 simul om. M 20 non utique fornicariis om. M 26 corde F 27 hominibus F ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 8 )

114
quid restat, nisi ut intellegamus nobis id iuberi per apostolum, ut quibusdam malis christianis quales ipse designat nec tali coniunctione misceamur, quali coniunctione paganis in ipsius uitae humanae societate miscemur? et ideo alio loco si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia quae apponuntur uobis manducate nihil interrogantes, hic autem cum eiusmodi, inquit, nec quidem cibum simul sumere. permittit itaque cibum sumere cum infidelibus, id est cum eis qui nondum crediderunt in Christum, aput quos dicit manducandum esse quod apposuerint, de quibus quoniam foris sunt deus iudicabit; cum his autem qui intus sunt, id est si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, uetat etiam cibum sumere. persuadet ergo ante tempus messis a frumentis zizania separari. quod si facere noluerimus, quoniam dominus prohibet, toleraturi ea sumus et in sola cum eis uoluntatis et cordis separatione perseueraturi, ac per hoc etiam cibum sumpturi cum talibus, quod apostolus prohibet\\