Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut ueniale delictum est. sed et si nulla necessitate usurpetur et. a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamuis recte dici possit inlicite datum. inlicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, uel eius qui inlicite dedit uel eius qui inlicite accepit, non tamen pro non dato habebitur. neque ullo modo per deuotum militem quod a priuatis usurpatum est signum regale uiolabitur. si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis publicis aurum uel argentum uel aes percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? aut si quisque siue desertor siue qui numquam omnino militauit nota militari priuatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo grauius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? at si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans [*]( 2 quod] quic(quid-Fv)quid Ma 6 aliquis (3 pereunti y dederit necessitate compulsus p 7 quomodo] quod H, om. EGI 8 esset] esse EGI utrum] an Gi, om. H pie quisquam y 10 urgueat F 14 ergo] autem v 16 est om. F pr. inlicite] inlice Pml 19 extraordinarie non] extra ordinem Hv 20 pr. uel om. M argentum uel om. DP 22 cogetur EmlGHI condetur Em2 23 quisque] quisquam Ma 24 alique (sic) D 25 deserto sepunitur D 26 probari MGy se om. MGHv omnino se EFI 27 at] ac EI aut FGv 28 caracterem DPEFGI karact. H )

81
pauidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata uenia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus adprobatur? an forte minus haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum uideamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? an ducenda de militia similitudo non fuit, cum apostolus et de agonisticis certaminibus ducat et aperte clamet: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit?