Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Nam illud quod quidam eorum ueritate conuicti dicere coeperunt: baptismum quidem non amittit qui recedit ab ecclesia, sed ius dandi tamen amittit, multis modis apparet frustra et inaniter dici. primo quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi possit amittere. utrumque enim sacramentum est et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari. nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam praepositi bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi uisum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat uitium quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque sunt ipsa sunt. et cum hoc expedire iudicatur ecclesiae, ut praepositi eorum uenientes in catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. et si quando ignoranter fit nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, uenia facilis\' impetratur. deus enim noster non est dissensionis deus, sed pacis, nec ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu [*]( 4 epist. Parm. 24 I Cor. 14, 33 ) [*]( 3 ceperunt dicere M 5 tamen dandi EmSGHv modis multis M 8 potest β 10 istud FHv 12 pro bono Gr. cf. p. 76, 19 etsi a 14 rursum GHv 15 uitiatum (tum s. I.) P 17 expedire (expedite F) hoc MPa 18 in] ad β 19 amministrent DI aministrent M 21 imponunt M 24 dissensionis est F 25 eius sacramenta MFHy 26 recenserunt D sunt] eius I eius sunt v 28 qaamdiu] a-ld. quidem M )

80
caritatem non habent unitatis. sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. quod non habetur, dandum est cum opus est dari; quod uero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.