Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet hominum, quamuis iam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit iustissime uiuere, non posse tamen esse sine aliquo uitio, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, et: qui [*]( 4 Leu. 22, 21 10 Hier. 9, 1 19 cf. I Cor. 5, 11. 6, 9-10 21 cf. Eph. 5, 5 25 Gal. 5, 17 26 I Ioh. 3, 9 - ) [*]( _2 coeperimus ante agere tr. M respondebunt Gf 3 sitpostf uitium tr. Hv, -om. MPEFGI 4 uitium aut maculam M 5 dona offerre MPFHi deo offerre dona G et] aut M habuit et uitium a 9 domino nostro codd. praeter DMP 12 exprimetur Fi 13 aliquid F, om. GlIv 14 et om. a 15 respondendum Pm1 16 dona offerre FHf deo offerre dona G ceteri post manibus tr. M 17 optulerat MPEH 18 ceteris collegis suis Gi pius M 19 adiunxerit apostolus (om. Paulus) p adiunxerat M 21 comparat P 22 quamlibet P 26 post carnem in D haec leguntur e margine archetypi inlata: Utrumque ab apostolo iohanne dictum est, eadem in mg. Pm2 )
59
natus est ex deo non peccat, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. quamuis enim, in quantum ex deo nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam sumus, quia nondum est absorta mors in uictoriam, quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omni modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum fidem filii dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus. nondum enim re, sed spe salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. quamdiu autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis nostri, non audeamus nos dicere carere omni uitio, ne ipsa superbia sit immanissimum uitium, et euigilemus aliquando atque uideamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia uitia uitabantur, illum praefigurari, qui cum esset deus factus est homo propter nos, solus uere agnus immaculatus et sacerdos sine uitio. ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in sancta sanctorum, populus autem stabat foris, sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem intrauit in secreta caelorum, ut ad dexteram patris interpellet pro nobis, populus autem cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius
[*](1 I Ioh. 1, 8 5 I Cor. 15, 54 6 cf. I Cor. 15, 52 7 cf. II Cor. 5, 7 8 I Ioh. 3, 2 9 Rom. 8, 24-25 13 cf. Rom. 8, 23 18 cf. I Petro 1, 19 19 cf. Leu. 16, 2. 34. Hebr. 9, 7. cf. Pet.il. II 105, 241 ) [*]( 2 nosmet Mf 3 enim om. M 5 nati sumus FG-f . est absorta DPH absorta (absorpta Fv) est MFGf uictoria MEGHI - 6 ut] et M omni modo] omnino EFv 8 speciem] spem EGHI 13 autem expect. per pat. corp. nostri redemptionem (3 redemtionem D 14 audemus M dicere carere nos 7 omnino M 15 sit om. Pml et euigilemus] euigilemus igitur Gf 18 propter nos homo 7 uerus G7, om. H 19 et om. M 21 resurrectionem suam Gr 22 interpellat Pml 23 ille cuius M episcopus F episcopus solus Gv epo sanus H 24 subscribens MPa ) 60
uerba respondet \'amen\'. usque adeo tunc, quando sine ulla macula et sine ullo uitio, quia non poterant animi, sacerdotum corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se audent ostentare pro sponso.
In euangelio, inquit, scriptum est: deus peccatores non audiet; sed si quis dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audiet. et hic absoluta responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum [*](2 cf. I Macb. 4, 42 6 epiet. Parm. Iob. 9, 31 18 Prou. 24, 12 23 I lob. 2, 1-2 ) [*](2 ullo om. GHv 4 fornicante anima scripsi fornicantem animam codd. v celant E eis (i. e. sectatoribus suis) scripsi ei codd. v cf. p. 58, 7 adnlteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant audent se Fv 6 peccatorem MH, cf. p. 63, 5 7 audit MPa deum a colit p 8 facit a illum] hunc y audit Ma haec p 10 deum a 11 et ante illum add. 7 ergo sibi v 12 pro se om. F 14 separationis corporalis M 15 spiritalem] talem Ma 16 non exaudiri— malos om. a propter-ezandiri om. M 20 hoc Mm2 p malus episcopus v 22 deberet p 23 illa om. GHv)
61
habemus ad patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. quam ueraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Iohannes enim dixerat: haec scripsi uobis, ut non peccetis. si ita sequeretur ut diceret: (et si quis peccauerit, aduocatum habetis ad patrem legum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris\', se ipsum a peccantibus quasi segregasse uideretur, ut iam non ei opus esset propitiatio quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram patris et interpellantem pro nobis. quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceretur. si uero etiam ita diceret: \'haec scripsi uobis, ut non peccetis, et si quis peccauerit, mediatorem me habetis ad patrem, ego exoro pro peccatis uestris\', sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium chriatianorum, quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam ferunt et spiritum sanctum continere non possunt, ut seruent unitatem spiritus in uinculo pacis et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.
Homines enim omnes christiani inuicem se commendant orationibus suis. pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus uerusque mediator est, cuius typus quoniam praefigurabatur in sacerdote ueteris testamenti, nullus et illic inuenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, quamquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia [*]( 9 cf. Rom. 8, 34 14 cf. epist. Parm. 17 cf. Hier. 2, 13 19 cf. Eph. 4, 3 20. 23 cf. I Tim. 2, 5 26 cf. Eph. 4, 15. Rom. 12, 5 ) [*]( 1 ad] aput Gm1 apud MPEGm21 2 quam] hoc quam G1 3 sit] est et 8. script. sit F 4 dixit Ma scribo M\\i, c/. lin. 11 5 itaque p ut] et 1 6 habetis me M aput G apud EI Iesum Christum iustum om. M est om. FH 8 propitiatione FG1 11 diceretur] diceret Gf etiam om. a ita etiam M 13 apud EI et ego 1 parmeniano Pml 14 episcopum post loco tr. M 16 apostolum christi MPa 17 isti om. a fumusam Fml, add. aquam Ff 20 sunt Pm1 24 ueteri Dm1 25 et om. MPa )
62
membrum est corporis Christi et nouerat non per figuram in interiora ueli ad sancta sanctorum, sed per expressam et redditam ueritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam sed aeternam pro nobis intrasse maximum et uerissimum sacerdotem, ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat nec mediatorem se facit inter populum et deum, ut pro se orent inuicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro inuicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; ac sic oratio pro inuicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. nam si esset mediator Paulus, essent utique et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. in quo et nos unum sumus, si seruemus unitatem spiritus in uinculo pacis nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus, ne, cum defendere uolumus quod temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur maiore scelere damnare inauditos.