Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sacrificia, inquit, impiorum execratio est domino; etenim inique o fferunt illa. iam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est, quo suam ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui uel ignorantur uel pro pace tolerantur, donec ipse ueniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania et uentilabro paleas a frumentis. quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, quae si etiam uera essent bonorum caritati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. nam unum atque idem sacrificium propter nomen dei, quod ibi inuocatur et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit; qui enim manducat et bibit indigne,. iudicium sibi manducat et bibit. non ait \'aliis*, sed [*]( 1 cf. Hebr. 7, 17 2 cf. Hebr. 6, 20 cf. Rom. 8, 34 3 Rom. 4, 25 6 Eccli. 34, 23 12 epist. Parm. Prou. 21, 27 15 cf. I Tim. 2, 5 17 cf. Matth. 13, 30 18 cf. Matth. 3, 12 20 cf. I Cor. 13, 7 26 I Cor. 11, 29 ) [*]( 1 bonis om. GHv in aeternum om. Hv 2 melchisedech MFHj 5 ergo oin. 0- 8 obitiunt M 11 retineret a 13 iniqui M illa] ea M 15 optulit MF 17 hac P promissis Pml 20 si uera etiam PF etiam si uera GHv etiam om. EI uera om. M 21 in unitate om. M forte ea M 22 persuaderi a 24 domini a ibi om. p 25 sanctum est 1 et tale a 26 acceserit Dwl 27 non ait-alt. bibit om. EGH )

57
(sibi). qui ergo digne manducat et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. illi ergo uideant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores, inter tam multos, quod est potissimum, dei heredes et Christi coheredes toto orbe diffusos nefario schismate diuiserunt, cum possent utique, si boni essent et uere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi quae perniciose tolerant pro parte Donati.

In Exodo. inquit, scriptum est: sacerdotes autem qui accedunt ad dominum deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos dominus, et iterum: et cum accedunt ministri ad altare sancti, non adducant in se delictum, ne moriantur, et illud in Leuitico: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. bene quod de ueteribus libris testimonia ista proponunt. dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem obfuerit uel in sacerdotibus uel inter populum constituto malus aut maculatus sacerdos. ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos deus semper a facie sua perdere minabatur; ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et ceteri boni; ubi Saul, ibi Dauid; ubi Hieremias, ubi Esaias, ubi Danihel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; sed sarcinam suam unusquisque portabat.

Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem esse inter collegas suos uel se ipsum non esse cum aliqua [*]( 4 cf. Rom. 8, 17 8 epist. Parm. Ex. 19, 22 10 Ez. 30, 20-21 12 Leu. 22, 21 23 cf. epist. Pann. ) [*]( 1 quid Dml manducat digne v 2 qui] quod DmlM 3 tam pr. PHv, om. cet. et filios et GI tam alt. om. M 4 potentiBBimum Emll patentissimum Hv 6 arguere et F tolerare] tollerarent M 7 parte] pace Gv 8 autem om. Ff 10 et alt. om. Fy ministri ad altare accedunt f 11 sancti om. Ma 13 dona offerre MPFf 14 quod] quidem v ista testimonia v 16 offuerit MP in populo M 18 et sacrilegi F a facie sua semper MPct 19 symeon DMEGHI 20 et] ibi Pml hieremias P iheremias E ieremias cet. v 21 daniel MPGHIv iezechiel DMEGH 23 dicant p 24 ipsos p non esse om. v -, )

58
macula et uitio non membrorum, sed quod peius est morum. quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis sit macula et quale uitium, quasi scriptura discreuerit quae ait: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. nullamne maculam et uitium habuit non dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? sed tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant, ut quod de solo domino Iesu Christo dici potuit etiam in Donato perfectum fuisse contendant. quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimitur? sed interim attendant utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod uitium; non usque adeo caeci sunt, ut et istius uitam omnino immaculatam et omni uitio carentem fuisse respondeant. cur ergo accedebat offerre dona deo et ab eo ceteri coniunctis manibus accipiebant, quod maculosus et uitiosus obtulerat? attendant in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit; utrum auaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet seruituti.\'