Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
An forte dicent, etiamsi conuincuntur in sacrilega dissensione, ut pro ea dementia si quid passi fuerint martyres non sint, non tamen ad imperatorum potestatem haec [*]( 15 Matth. 5, 10 ) [*]( 5 gloria M sibi gloriam v 9 quid M 12 ostenderet EGHI offunderet v 15 uera Mv 17 patiuntur om. p 18 quasi ante simulata tr. M 21 hoc] haec v 22 liberari EI 23 audire M 24 alt. uelj aut p 27 etsi M 28 discessione F si] etiam si Pm2 29 ab imperatorum potestate M )
37
cohercenda uel punienda pertinere debere? qua in re quaero quid dicant: an quia de religione uitiosa uel falsa nihil curandum est talibus potestatibus? sed multa iam etiam de paganis diximus et de ipsis daemonibus, quod persecutiones ab imperatoribus patiantur. an et hoc displicet? cur ergo ipsi ubi possunt templa subuertunt et per furores circumcellionum talia facere aut uindicare non cessant? an iustior est priuata uiolentia quam regia diligentia? sed haec omitto. illud quaero, cum manifesta enumeret apostolus opera carnis — quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia —, quid istis uideatur, ut crimen idolatriae putent iuste ab imperatoribus uindicari, aut si nec hoc uolunt, cur in ueneficos uigorem legum egeri iuste fateantur, in haereticos autem atque impias dissensiones nolint fateri, cum in eisdem iniquitatis fructibus auctoritate apostolica numerentur? an forte nec talia potestates istas humanae constitutionis curare permittunt? propter quid ergo gladium portat, qui dictus est minister dei uindex in iram eis qui male agunt? nisi forte, quemadmodum nonnulli eorum sane imperitissimi hoc intellegere solent, de honoribus ecclesiasticis dictum est, ut gladius intellegatur uindicta spiritalis quae excommunicationem operatur, cum prouidentissimus apostolus consequenti contextione lectionis satis aperiat quid loquatur. illic quippe addidit: propter hoc enim et tributa praestatis ac deinde subiunxit: reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui [*]( 9 Gal. 5, 19-21 20 cf. Rom. 13, 4 26 Rom. 13, 6. 7 ) [*]( 3 etiam om. F 9 manifeste MPa (cpavepa ta epfa Tijs oapxo\'?) 10 luxuria-inimicitiae om. a 11 beneficia D 13 comisationes sic D 14 ut] utrum F an G 16 exeri] exerceret M exerceri a 17 noluit M nolunt EFGHI 18 numerent M 19 istae Fv, om. H humanae istas M permittuntur curare v permittuntur FH 20 quid] quod M 23 esse MFGI 24 qui P 27 subiuncxit Ptnl ) 38
uectigal uectigal, cui honorem honorem, cui timorem timorem. hoc ergo iam restat, ut istis disputationibus suis prohibeant christianos tributa persoluere, cum et dominus talia sentientibus Pharisaeis, quos imitantur isti, nummo inspecto responderit: reddite Caesari quod Caesaris est et deo quod dei est. hi uero in utroque inoboedientes atque impii nec deo reddunt christianum amorem nec regibus humanum timorem, ita caeci et insani, ut, cum schismaticos suos Maximianistas per potestates a catholicis imperatoribus missas de basilicis excluserint et ui magna iussionum et auxiliorum cedere sibi compulerint, arguant catholicam, si pro ea catholici principes tale aliquid fieri praeceperint. ipsi uero Maximianistae, antequam essent Maximianistae, id est cum adhuc uno simul Donatistarum consortio tenerentur, quae ab eis Rogatus ille Maurus per regem barbarum Firmum quam saeua quam acerba perpessus sit, recolant et taceant nec conqueri audeant, si quid huiusmodi uel a Primianistis propter suum schisma uel cum Primianistis propter Donatistarum schisma non pro religione sacra, sed pro animositate sacrilega patiuntur.