Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

An forte de religione fas non est ut iudicet imperator uel quos miserit imperator? cur ergo ad imperatorem uestri uenere legati? cur eum fecerunt causae suae iudicem, non secuturi quod ille iudicaret? sed quorsum ista dicuntur?. numquidnam, etiamsi optineant non pertinere ad imperatorem aduersus eos aliquid statuere qui praua in religione sectantur, propterea, si fecerit eosque puniuerit, martyres erunt? hoc enim modo ista haereticis omnibus uox patebit, in quos ex occulto imperio dei per manifestum hominum imperium multa quibus cohercerentur seuerissime constituta sunt, nec solum haereticis quoquo modo saltem christiano nomine dealbatis, sed etiam ipsis paganis. nam utique et ipsi falsa religione sunt impii, quorum simulacra euerti atque confringi iussa sunt recentibus legibus, inhiberi etiam sacrificia sub terrore capitali. si quis ergo eorum damnatus in tali crimine fuerit, martyr habendus est, quia pro superstitione, quam piam religionem [*]( 5 passi M 9 iudicatur FGH, om. EI oculus iudicatur v 10 elocuntur om. Ma 11 aduersum Hf non om. β 12 ueritas] uentas D 14 iudicet DMPEm2 dicat Fv dicatur EmlGHI 16 uestrum uenerunt M 17 corsum DP 18 optineant sic DEI 19 in Otll. M 20 interfecerit Ma eosque P eos quos cet. v punierit Ma 24 quomodo Dml saltim M 25 et ipsi utique M 26 iusta D ) [*]( 3* )

36
putabat, poenas legibus luit? nullus certe quoquo modo christianus audet hoc dicere. non ergo, quisquis in aliqua religionis quaestione fuerit ab imperatore punitus, martyr efficitur. neque enim uident qui talia sentiunt in eum locum se progredi, ut ipsos etiam daemones martyrum gloriam sibi uindicare posse contendant, quia istam patiuntur persecutionem per imperatores christianos, ut paene toto orbe terrarum eorum templa euertantur, idola comminuantur, sacrificia subtrahantur, qui eos honorant, si deprehensi fuerint, puniantur. quod si dementissimum est dicere, non ergo ex passione certa iustitia, sed ex iustitia passio gloriosa est. ideoque dominus, ne quisquam in hac re nebulas obtenderet imperitis et in suorum damnatione meritorum laudem quaereret martyrum, non generaliter ait: beati qui persecutionem patiuntur\', sed addidit magnam differentiam, qua uere a sacrilegio pietas secernatur. ait enim: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. nullo modo autem propter iustitiam patiuntur, qui Christi ecclesiam diuiserunt et, cum eam simulata iustitia quasi conantur ante tempus a palea separare ac frumenta eius falsis criminationibus insectantur, ipsi ab ea potius tamquam leuissima palea uariis rumorum flatibus separati sunt. (sed), inquiunt, \'non hoc fecimus\'. uideant ergo ex hac quaestione se primitus liberare debere et tunc audere, si quid molestiarum siue poenarum a christianis imperatoribus patiuntur, uel deponere in querimoniam uel assumere in gloriam. de qua re, id est ipsius schismatis quaestione, si nihil aliud dicerem, ea quae superius sunt dicta sufficerent.