Porro autem de laude nuptiarum quid eis prodest, quod aduersus Manicheos, qui nuptias non deo uero et bono adsignant, [*](7 Rom. 5, 12 17 I Cor. 15, 22 18 Rom. o, 18 24 cf. Phil. 3, 18 25 Phil. 3, 19 ) [*]( 1 ipsius] eius EF 5 gloriamur OZ3 per iesum christum dom. nostrum DEVbd 8 hune om.F 10 homines om.V 11 ergo uorsantur B ergo aduer- santurO 13 opus reconciliari DEFbd 15 uitam liabere D semet∗∗ipsisO 16 est] et CDEF 17 sic] ita et Dbd 18 et] ut 0 20 iustitiam 0 25 est om.Om1 hocO obscurationeC 27 quia V uoluut—simpliccs] conantur deciperesupplicesZJ 2screa*turaeO 29 propdestO 30 nuptias om.D ) [*]( LX August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 34 )
530
sed principi tenebrarum, isti uerbis uerae pietatis obsistunt dicentes \'quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit e o s. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terram. quod ergo deusconiunxit, homo non separet\'? quid eis hoc prodest per ucrum seducere ad falsum ? hoc enim dicunt, ut ab omni noxa liberi nasci credantur infantes ac sic non eis opus sit deo reconciliari per Christum non habentibus ullum originale peccatum, propter quod reconciliatio necessaria est omnibus per unum, qui sine peccato uenit in mundum, sicut omnium factae inimicitiae sunt per unum, per quem peccatum intrauit in mundum. quod catholice creditur pro saluanda natura hominum salua laude nuptiarum, quia nuptiarum laus est iusta copulatio sexuum, non iniqua defensio uitiorum. ac per hoc cum isti laudando nuptias a Manicheis homines ad se ipsos uolunt traducere, mutare illis morbum cupiunt, non sanare.
Rursus in laude legis quid cis prodest, quod contra Manicheos ucrum dicunt, quando ex hoc ad illud uolunt ducere, quod falsum contra catholicos sentiunt? dicunt enim: legem etiam ueterem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam fatemur, quae custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuit conferre perpetuam. quibus uerbis callidissime positis legem contra gratiam laudant. neque enim lex illa quamuis sancta et iusta et bona omnibus illis hominibus dei, sed fides, quae in Christo est, uitam potuit conferre perpetuam. haec enim fides per dilectionem operatur, non secundum [*]( 2 Iulianus, cf. p. 521,15 Matth. 19, 4 3 Gen. 1, 28 4 Matth. 19, 6 7 cf. Rom. 5,10 19 Iulianus 20 cf. Rom. 7,12 25 cf. Gil. 3, 26 26 cf. Gal. 5, 6 ) [*](listisOB obstituunt OD 3 et masculum Tr dicit EFbd 5 dnsO 6 falsum] fallaces decipulas B hoc—dicunt om.B enim] e 0 ab om.O 7 nasci credantur] nascanturTT sic] si B deo om.b 10 imundum C omnium] enim 6 inimicitiae factae Db 11 catholicaeT" 12 hominisF salua laude] saluandaO saluande B 13 iusta 0 (s s. ras.) copolatio TT sexuum sqq. inc. fol. 144° r, cf. Praef. iniqua in ras.B 14 ac] at BEFbd hai C a s.l,Om2 17 quo contra 0 1suer*umO nolunt dicere Tr 20 bonain et sanctam0 22 ct om.CEF 24 iusta et sancta OBbd )
531
litteram quae occidit, sed secundum spiritum qui uiuificat; ad quam dei gratiam lex de praeuaricatione terrendo tamquam paedagogus perducit, ut sic conferatur homini, quod conferre ipsa non potuit. istis namque uerbis eorum, quibus dicunt \'legem prophetis et patriarchis omnibusque sanctis mandata eius seruantibus uitam potuisse conferre perpetuam\', respondet apostolus: si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. si ex lege hereditas, iam non ex promissione. sihi qui per legem heredes sunt, exinanita est fides et euacuata est promissio. quiaauteminlegenemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide uiuit; lex autem non est exfide, sedqui fecerit ea uiuet in illis. quod ex lege testimonium commemoratum ab apostolo aut propter uitam temporalem intellegitur, propter cuius amittendae timorem faciebant homines legis opera, non ex fide, quia transgressores legis eadem lege a populo iubebantur occidi, aut, si altius intellegendum est propter uitam aeternam scriptum esse: qui fecerit e a, uiuet in illis, ideo sic expressum est legis imperium, ut infirmitas hominis in se ipsa deficiens ad facienda quae lex imperat de gratia dei potius ex fide quaereret adiutorium, cuius misericordia etiam fides ipsa donatur. ita quippe habetur fides, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. si enim non a se ipsis habent, sed accipiunt homines spiritum uirtutis et caritatis et continentiae — unde dicit idem ipse doctor gentium: non enim accepimus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae —,profecto accipitur etiam
[*]( 1 cf. II Cor. 3, 6 2 cf. Gal. 3, 24 4 Iulianus G Gal. 2, 21 7 Gal. 3, 18 8 Rom. 4, 14 10 Gal. 3, 11. 12 18 Leu. 18, 5 22 Rom. 12, 3 25 II Tim. 1, 17 ) [*](2 gratiamBa.c. pedagogus V 3 confcrriO ferreB 4 uerbisj uersutiisO CperpetuuC respondit I 7 iustia V iustitiam D ergo mn.D 8 lege 0 (ge s.l.m3) ex] e 0om.F 9 et orn.Oml 10 upromissio D 11 aputT 13 ea om.Oml uiuit r quod—p. 532, 2 fidei om.EF 14 cumemoratum aut om. bd 15 amitiende 0 amittenda beati spem iu;titiam faciebant B legis opera om.B 16 opera—legis bis pon. V quia] (piae Db 17 iubebat D 19 si 0 20 lex om. D di. r (s eras.) 21 querereO misericordiae0 22 post quippe tres litl. eras. r 23 est otn.0 24 homines om.Om1 ) [*]( 34* ) 532
spiritus fidei, de quo dicit: habentes autem eundem spiritum fidei. uerum ergo dicit lex: quifeceritea, uiuet in cis. sed ut faciat ea et uiuat in eis, non lex quae hoc imperat, sed fides est necessaria, quae hoc impetrat. quae tamen fides, ut haec accipere mereatur, ipsa gratis datur.
Nusquam autem isti inimici gratiae ad eandem gratiam uehementius obpugnandam occultiores moliuntur insidias, quam ubi legem laudant, quae sine dubitatione laudanda est. legem quippe diuersis locutionum modis et uarietate uerborum in omnibus disputationibus suis uolunt intellegi gratiam, ut scilicet a domino deo adiutorium cognitionis habeamus, quo ea quae facienda sunt nouerimus, non inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus, quae proprie gratia est. nam scientia legis sine caritate inflat, non aedificat secundum eundem apostolum apertissime dicentem : scientia inflat, caritas uero aedificat. quae sententia similis est ei, qua dictum est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. quale est enim scientia inflat, tale est littera occidit et quale est caritas aedificat, tale est spiritus uiuificat, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quidatus est nobis. cognitio itaque legis? facit superbum praeuaricatorem, per donum autem caritatis delectat legis esse factorem. non ergo legem euacuamus per fidem, sed legem statuimus, quae terrendo ducit ad fidem. ideo quippe lex iram operatur, ut territo atque conuerso ad iustitiam legis inplendam dei misericordia gratiam largiatur per Iesum Christum dominum nostrum, qui e?t dei sapientia, de quascriptum est: lege met misericor diam in lingua [*]( 1 II Cor. 4, 13 2 Leu. 18, 5 8 cf. De gratia Christi 7, 8—9,10. 41,45 (CSEL XLII 131-133. 158) 15 I Cor. 8, 1 16 II Cor. 3, 6 19 Rom. 5, 5 24 Rom. 3, 31 25 cf. Rom. 4,15 27 cf. I Cor. 1, 30 28 Prou. 3, 16 ) [*]( 1 dicit aps 0 2 eam I* 3 eis] illis Dbd sed-eis B. Z. Om3; sed- imperat om.CE et] ut V non fuit lex quae hoc imperat sed fides; quae tamen fides at haec faciat sqq. F hoc om.V 4 impeiatOml 5 ipsa om.V 6 autem om.F squippeZ)m7 9 loquutionum0 12 inspirationeOBV 13proprialr 14 aplm s. exp. spm D 16 sentencia in ras. B 17 autem onul inflat scientia D 18 littera—acdificat] caritas aedificat et quale e caritas §dificat 0 19 qua Oml 24 euacuamus legem D set B (s add. m2) 25 fidem] uitam 0 2G inplendo 1* implcndum B misericordia∗O misericordiam Db gratia Db )
533
portat, legem, qua terreat, misericordiam, qua subueniat, legem per seruum, misericordiam per se ipsum, legem tamquam in baculo, quem mi!\'it Heliseus ad filium uiduae suscitandum et non resurrexit � si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia —,misericordiam uero tamquam in ipso Heliseo, qui figuram Christi gerens mortuo uiuificando magni sacramenti uelut noui testamenti significatione coniunctus est.
Item quod aduersus Manicheos laudant liberum arbitrium adhibentes propheticum testimonium: si uolueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos consumet, quid eis hoc prodest? quando quidem non tam contra Manicheos defendunt quam contra catholicos extollunt liberum arbitrium. sic enim nolunt intellegi quod dictum est: s i uolueritis et audieritis me, tamquam in ipsa praecedente uoluntate sit consequentis meritum gratiae ac sic gratia iam non sit gratia, quae non est gratuita, cum redditur debita. si autem sic intellegerent quod dictum est: si uolueritis, ut etiam ipsam bonam uoluntatem illum praeparare confiterentur, de quo scriptum est: praeparatur uoluntasad domino, tamquam catholici uterentur hoc testimonio et non solum heresim ueterem Manicheorum uincerent, sed nouam Pelagianorum non conderent.
Quid eis prodest, quod in laude ipsius liberi arbitrii \'gratiam\' dicunt \'adiuuare uniuscuiusque bonum propositum' ? hoc sine scrupulo acciperetur catholicE dictum, si non in bono proposito meritum ponerent, cui merito iam merces secundum debitum, non secundum [*]( 2 cf. IV Rcgn. 4,29-35 4 Gal. 3, 21 10 Esai. 1, 19. 20, cf. 521, 20 17 cf Roni. 11, 6 21 Prou 8, 35 24 Iulianus ) [*]( 3 lielisQusO surrexit D 4 data cst lex D possit uiuicare T* 5 ex lege om.Bml est Oml esse V iustiaO 6 helyseoO 7 magni∗sacramenti∗O 9 manichaeosO 11 torre Om1 ante edetis ras. 4 litt. in O comedetis Db 12 nol. autom D non omT 13 uos consumet in ras. Ont3 tamC 151iberum- uolunt s.l.Om3 ; liberum arbitrium in mg. B 17 sit s.i.Om.3 sic] si B gratia. iam V 19 ipsam s.l.Om3 20 bonam bis pon.D 21 uo*luntas eiusO 22 hcresim] add. ut r manichaeorumO 23 polaianorumO non conderent] contererent Db 25 crospulo B 27 ponerent om OB debitum] meritum CD )
534
gratiam redderetur, sed intellegerent et confiterentur etiam ipsum bonum propositum, quod consequens adiuuat gratia, non esse potuisse in homine, si non praecederet gratia. quomodo enim est hominis bonum propositum sine miserante prius domino, cum ipsa sit bona uoluntas, quae praeparatur a domino? quod autem cum dixissent \'gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum\', mox addiderunt \'non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere\', posset bene intellegi, si non ab istis, quorum sensus notus est, diceretur. reluctanti enim prius auditus diuinae uocationis ipsa dei gratia procuratur ac deinde in illo iam non reluctante studium uirtutis accenditur. uerum tamen in omnibus quae quisque agit secundum deum, misericordia eius praeuenit eum, quod isti nolunt, quia non esse catholici, sed Pelagiani uolunt. multum enim delectat impietatem superbam, ut etiam id quod cogitur confiteri a domino datum non sibi donatum uideatur esse, sed redditum, ut scilicet filii perditionis, non promissionis ipsi credantur se bonos fecisse et deus iam bonis a se ipsis effectis pro isto eorum opere debitum praemium reddidisse.
Ita namque illis tumor ipse aures? cordis obstruxit, ut non audiant: quid enim habes quod non accepisti? non audiant: sine me nihil potestis facere, non audiant: caritas ex deo est, non audiant: deus partitus est mensuram fidei, non audiant: spiritus ubi uult spirat et: qui spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, non audiant: nemo potest uenire ad me, nisi fueritei datum apatremeo, non audiant quod Hesdras scribit: benedictus est dominus patrum nostrorum, [*](5 cf. Prou. 8, 35 6 cf. pag. 522, 3 12 cf. Ps. 58, 11 20 I Cor. 4,7 21 Ioh. 15, 5 22 I Ioh. 4, 7 Rom. 12, 3 23 Ioh. 3, 8 24 Rom. 8,14 25 Ioh. 6, 66 27 I Esd. 8, 25 ) [*](2 adinuet F 3 in s.l.Om2 5 d5 V 6 propositum bonum DEFbd 7 rehictanti*0 8 bene s-f. Om3 9 aditus s.l.D. b 10 drinde] dein B in om.O studium] sps Db 11 ueruntamen D quae] se C 12 dum EF praeueniet 0 eum s.l.Om3 14 id] hic CD hoc EF 15 sed in ras. B rediditumZ) 16 credantO 17 iam om.O 20 enim om.D 22 caritas- audiant om. OB partitur et mensuram Tr 24 qui. 0 hiow. OhiiD 25 potes V pcsi nisi eras. pater 0 26 hesdra BV hestra C esdra EF esdras Dd scripsitO 27 nrmO )
535
qui haec deditin cor regis, clarificare domum suam, quae est in Hierusalem, non audiant quod per Hieremiam dominus dicit: et timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant, et uisitabo eos, ut bonos eos facia m, maximeque illud per Ezechiel prophetam, ubi prorsus deus ostendit nullis se hominum bonis meritis prouocari, ut eos bonos faciat, id est oboedientes mandatis suis, sed potius haec eis se retribuere bona pro malis propter se ipsum hoc faciendo, non propter illos. ait enim: haec dicit dominus: ego facio non propter uos, domus Israhel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc. et sanctificabo nomen meum magnum, quod profanatum est ingentibus et profanastisin medio eorum, et scient gentes quia ego sum dominus, dicit Adonai dominus, cum sanctificatus fuero in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et aspergam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris, et mundabo uos et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uobis; et auferetur cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia meaobseruetisetfaciatis. et post aliquanta per eundem ipsum prophetam: non propter ubs, inquit, ego facio, dicit dominus deus, notum erit uobis.
[*](3 Hier. 32, 40. 41 9 Ezech. 36, 22—27 28 Ezeeh. 36, 32-38 ) [*](1 qui. V hocM indomumF 3 hieremian OBD dicit dominus DEFbd 5 maxime B ezechielumO hiezechiele C iezechielem D 6 (leus om. V se in ras. B 8 eis om.F se om.D 9 ipsum om.F alt. hoc C dicit oin.V 10 dominus deus CDEFbd non propter uos om.OCDEFVb 12 quodO quę B iliac B 15 scientgentesO (tgen s.l.m2) quia] qmO 16 adonaiO (i s. ras. mS) adquay BD 19aspargamr 20 mundamini V 21 inquinamentis Db et mun- dabo uosom.OB 23dauoOmI in uosB auferam B,D in ras. 25 dabo s. ras. m30 26 inditia B 29 deus om.O notum—deus om.V erit) sitb cflfundimini B confundamini C ) 536
confundimini et erubescite de uiis uestris, domus Israhel. haec dicit dominus deus: in die quo mundabo uos ex omnibus iniquitatibus uestris, et constituam ciuitates et aedificabuntur deserta et terra exterminata operabitur, pro eo quod exterminata est ante oculos omnis praetereuntis, et dicent: terra illa exterminata facta est sicut hortus uoluptatis, et ciuitates desertae et exterminatae et effossae munitae sed erunt, et scientgentes quaecumquerelictae fuerint in circuitu ucstro, quia ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego locutus sum et feci. haec dicit dominus: adhuc hoc inquirar domui Israhel ut faciam eis, multiplicabo eos sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem in diebus festis eius; sic erunt ciuitates illae desolatae plenae ouium hominum, et scient quia ego dominus.
Quid remansit pelli morticinae, unde possit inflari et dedignetur, quando gloriatur, in domino gloriari? quid ei remansit, quando quidquid dixerit se fecisse, ut eo praecedente hominis merito ab homine exorto deus subsequenter faciat quo dignus est homo, respondebitur, reclamabitur, contradicetur: ego facio, sed propter nomen meum sanctum, non propter uos egofacio, dicit dominus deus? nihil siceuertit Pelagianos dicentes \'gratiam dei secundum merita nostra dari\' — quod quidem [*]( 21 cf. I Cor. 1, 31 24 Ezecli. 36, 22 27 cf. De gestis Pelagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 5. 15) ) [*]( 1 domus-uestris om.EF 2 mundaboO (b ex u) nuulauerob 3 ex] ab bd ct om. ODb 4 cinitatetO (s add. s. ♦) 5 praepara bitur b operabiturexterminata om.V 6 exterminautaO 8 facta om.OB ortusOBCDl\' 9 pr. et om.OB 10 rel. fuerint ex reliqueruntO 11 ego om.Y 14 hoc s.LOm3 inquiramDEPbd 15 etmultiplicaboC sicut]scO 16 alt. ouesow.O 17 hrraO ihrlm D in om.EF eius mh.V 18 desolutaeO planaeOml plant C ouibus V 19 ego] add. sum 0 20 non dignctur D 22 dixerit s. I. Om3 hois B 23 homineO (e ex i) facit EF quod OHCEFV 24 respondetur Db reclamauiturOm1 reclamatur Db contradicitur Drb 26 ego om.V 27 dei omY )
537
ipse Pelagius etsi non se corrigendo, tamen orientales iudices timendo damnauit—, nihil sic euertit hanc praesumptionem dicentium : \'nos facimus, ut mereamur cum quibus faciat dominus\'. respondet uobis non Pelagius, sed ipse dominus: ego facio et non propter uos, sed propter nomen meum sanctum. quid enim potestis facere boni de corde non bono? ut autem habeatis cor bonum: dabo, inquit, uobis cor nouum et spiritum nouum dabo uobis. numquid potestis dicere: prius ambulauimus in iustificationibus eius et iudicium eius obseruauimus et fecimus ut digni essemus, quibus gratiam suam daret? quid enim boni faceretis homines mali et quomodo ista bona faceretis, nisi boni essetis? ut autem sint homines boni, quis facit nisi ille qui dixit: et uisitabo eos, ut eos bonos faciam. et qui dixit: et spiritum meum dabo i n nobis et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis et indicia mea obseruetis et faciatis? itane nondum euigilatis? nondum auditis: faciam ut ambuletis, faciam ut obseruetis, postremo: faciam ut faciatis? quid adhuc uos inflatis? nos quidem ambulamus, uerum est, nos obseruamus, nos facimus; sed ille facit, ut ambulemus, ut obscruemus, ut faciamus. haec est gratia dei bonos faciens nos, haec est misericordia eius praeueniens nos. quid merentur deserta et exterminata et effossa? quae tamen aedificabuntur et operabuntur et munientur. numquid haec pro meritis desertionis, exterminationis, effossionis suae ? absit. ista enim merita mala sunt, haec munera bona. redduntur itaque malis bona; gratuita ergo, non debita et ideo gratia.
[*]( 4 Ezerh. 3G, 22 7 Ezech. 36, 26 13 Ezech. 32, 40 Ezech. 36, 27 21 cf. Ps. 58, 11 26 cf. Rom. 3, 24 ) [*]( 1 se om.Dd 2 hanc] hominum EFd,b (in mg. al hanc) 3 faciamusO fac ... mus ut nos faciamus D deusFbd quam quod respondctF respondit V 4 et nonO alt. non s.l.Om2 6 habetis Oml 8 nouum] meum Db do 1* numquity nunquidO 9 obscruabimusV lOfacimusF cssemus] add. ut d 11 faceretis ex feeeritis bisB 12 homines sint Dbd pr. qui C 13 pr. et om.b et qui—faciam om.V ct] eis OIi,om. EFbd 14 pr. in om. b 16 mea om. D itauneO euilatisT* 17 necdum r n dum ex dudum B non Db audistisO 18 uutO 20 illae B ut alt. om O 21 alt. est om.b 23 effossa] offensa V et operabuntur om OB operibuntur V 24 haec tn ras. B exterminationis s.l.Vml 25 effusionisO effosionis B ista] i*a* r (nam filii) 26 itaque om.r gratuita] erat uita D ) 538
e g o, inquit dominus, ego dominus. nonne te ista uox conprimit, o humana superbia, quae dicis: \'ego facio, ut merear a domino aedificari atque plantari\' ? nonne audis non propter uos ego facio; ego dominus aedificaui destructas, plantaui exterminatas; ego dominus locutus sum et feci, non tamen propteruos, sed propter nomen meum sane tum ? quis multiplicat sicut oues homines, sicut oues sanctas, sicut oues Hierusalem? quis facit, ut ciuitates illae desolatae plenae sint ouium hominum, nisi ille qui sequitur et dicit: et scient quia ego dominus? sed quibus ouibus hominibus inplet, sicuti est pollicitus, ciuitates, utrum quas inuenit an quas facit ? psalmum interrogemus. ecce respondet, audiamus: uenite, adoremus et procidamus ei, et ploremus ante dominum qui fecitnos, quia ipse est deus noster et nos populus pascuae eius et oues manus eius. ipse igitur facit oues, quibus desolatas inpleat ciuitates. quid mirum ? quando quidem illi unicae oui dicitur, hoc est ecclesiae, cuius membra sunt omnes oues homines: quoniam ego sum dominus qui facio te. quid mihi obtendis liberum arbitrium, quod ad faciendam iustitiam liberum non erit, nisi ouis fueris? qui facit igitur oues homines, ipse ad oboedientiam pietatis humanas liberat uoluntates.